monumenta.ch > Gellius > 5
Gellius, Noctes Atticae, 10, IV Quod P. Nigidius argutissime docuit nomina non positiva esse, sed naturalia. <<< >>> VI Multam dictam esse ab aedilibus plebi Appi Caeci filiae, mulieri nobili, quod locuta esset petulantius.
Gellius, Noctes Atticae, 10, Caput V 'Avarus' simplexne vocabulum sit, an compositum et duplex, sicuti P. Nigidio videtur.
1 'Avarus' non simplex vocabulum, sed iunctum copulatumque esse P. Nigidius dicit in commentariorum undetricesimo. 'Avarus enim' inquit 'appellatur, qui avidus aeris est. 2 Sed in ea copula "e" littera' inquit 'detrita est.' Item 'locupletem' dictum ait ex conpositis vocibus, qui pleraque loca, hoc est, qui multas possessiones teneret. 3 Sed probabilius id firmiusque est, quod de locuplete dixit. Nam de 'avaro' ambigitur: cur enim non videri possit ab uno solum verbo inclinatum, quod est 'aveo', eademque esse fictura, qua est 'amarus', de quo nihil dici potest, quin duplex non sit?
Gellius HOME
bnf4952.353 bnf13038.81 uldVLF112.13
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik