monumenta.ch > Gellius > 1 > 6 > 6 > 20 > 9 > 8 > 4 > 9 > 9 > 8 > 8 > 9 > 8 > 9 > 8 > 20 > 4 > 18 > 1 > 1 > 4 > 4 > 9 > 5 > 8 > 4 > 4 > 9 > 8 > 8 > 20 > 6 > 6 > 5 > 20 > 1 > 4
Gellius, Noctes Atticae, 10, III Locorum quorundam inlustrium conlatio contentioque facta ex orationibus C. Gracchi et M. Ciceronis et M. Catonis. <<<     >>> V 'Avarus' simplexne vocabulum sit, an compositum et duplex, sicuti P. Nigidio videtur.

Gellius, Noctes Atticae, 10, Caput IV Quod P. Nigidius argutissime docuit nomina non positiva esse, sed naturalia.

1 Nomina verbaque non positu fortuito, sed quadam vi et ratione naturae facta esse P. Nigidius in grammaticis commentariis docet, rem sane in philosophiae discertationibus celebrem. 2 Quaeri enim solitum aput philosophos, φύσει τὰ ὀνόματα sint θέσει. In eam rem multa argumenta dicit, cur videri possint verba esse naturalia magis quam arbitraria. 3 Ex quibus hoc visum est lepidum et festivum: '"Vos"' inquit 'cum dicimus, motu quodam oris conveniente cum ipsius verbi demonstratione utimur et labeas sensim primores emovemus ac spiritum atque animam porro versum et ad eos, quibuscum sermocinamur, intendimus. At contra cum dicimus "nos", neque profuso intentoque flatu vocis neque proiectis labris pronuntiamus, sed et spiritum et labeas quasi intra nosmet ipsos coercemus. Hoc idem fit et in eo, quod dicimus "tu", "ego" et "tibi" et "mihi". Nam sicuti, cum adnuimus et abnuimus, motus quidam ille vel capitis vel oculorum a natura rei, quam significat, non abhorret, ita in his vocibus quasi gestus quidam oris et spiritus naturalis est. Eadem ratio est in Graecis quoque vocibus, quam esse in nostris animadvertimus.'
Gellius HOME

bnf4952.353 bnf13038.81 uldVLF112.13