monumenta.ch > Gellius > 11 > 13 > 10 > 21 > 19 > 17 > 11 > 13 > 12 > 14 > 24 > 2 > 10 > 15 > 22 > 12 > 16 > 21 > 16 > 21 > 14 > 2 > 19 > 10 > 17 > 25 > 11 > 29 > 13 > 17 > 11 > 2 > 13 > 10 > 16
Gellius, Noctes Atticae, 9, XV De genere controversiae, quod Graece ἄπορον appellatur. <<<    

Gellius, Noctes Atticae, 9, Caput XVI Quod Plinium Secundum, non hominem indoctum, fugerit latueritque vitium argumenti, quod ἀντιστρέφον Graeci dicunt.

1 Plinius Secundus existimatus est esse aetatis suae doctissimus. 2 Is libros reliquit, quos studiosorum inscripsit, non medius fidius usquequaque aspernandos. 3 In his libris multa varie ad oblectandas eruditorum hominum aures ponit. 4 Refert etiam plerasque sententias, quas in declamandis controversiis lepide arguteque dictas putat. 5 Sicuti hanc quoque sententiam ponit ex huiuscemodi controversia: '"Vir fortis praemio, quod optaverit, donetur. Qui fortiter fecerat, petit alterius uxorem in matrimonium et accepit. Is deinde, cuia uxor fuit, fortiter fecit. Repetit eandem; contradicitur." 6 Eleganter' inquit 'et probabiliter ex parte posterioris viri fortis uxorem sibi reddi postulantis hoc dictum est: "Si placet lex, redde; si non placet, redde".' 7 Fugit autem Plinium sententiolam istam, quam putavit esse argutissimam, vitio non carere, quod Graece ἀντιστρέφον dicitur. Et est vitium insidiosum et sub falsa laudis specie latens; nihil enim minus converti ex contrario id ipsum adversus eundem potest atque ita a priore illo viro forte dici: 'Si placet lex, non reddo; si non placet, non reddo.'
Gellius HOME

bnf4952.353 bnf13038.78 uldVLF112.128 vat597.161

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik