monumenta.ch > Gellius > 14 > 17 > 11 > 25 > 14
Gellius, Noctes Atticae, 9, XIII Verba ex historia Claudi Quadrigari, quibus Manli Torquati, nobilis adulescentis, et hostis Galli provocatoris pugnam depinxit. <<<     >>> XV De genere controversiae, quod Graece ἄπορον appellatur.

Gellius, Noctes Atticae, 9, Caput XIV Quod idem Quadrigarius 'huius facies' patrio casu patrio casu probe et Latine dixit; et quaedam alia adposita de similium vocabulorum declinationibus.

1 Quod autem supra scriptum est in Q. Claudi verbis: 'Propter magnitudinem atque inmanitatem facies', id nos aliquot veteribus libris inspectis exploravimus atque ita esse, ut scriptum est, comperimus. 2 Sic enim pleraque aetas veterum declinavit: 'haec facies, huius facies', quod nunc propter rationem grammaticam 'faciei' dicitur. Corruptos autem quosdam libros repperi, in quibus 'faciei' scriptum est illo, quod ante scriptum erat, oblitterato. 3 Meminimus etiam in Tiburti bibliotheca invenire nos in eodem Claudi libro scriptum utrumque 'facies' et 'facii'. Sed 'facies' in ordinem scriptum fuit et contra per 'i' geminum 'facii,' 4 neque id abesse a quadam consuetudine prisca existimavimus; nam et ab eo, quod est 'hic dies', tam <'huius dies', quam> 'huius dii', et ab eo, quod est 'haec fames', <tam 'huius famis',> quam 'huius fami' dixerunt. 5 Q. Ennius in XVI. annali 'dies' scripsit pro 'diei' in hoc versu:

postremae longinqua dies confecerit aetas.

6 Ciceronem quoque adfirmat Caesellius in oratione, quam pro P. Sestio fecit, 'dies' scripsisse pro 'diei', quod ego inpensa opera conquisitis veteribus libris plusculis ita, ut Caesellius ait, scriptum inveni. 7 Verba sunt haec M. Tullii: 'Equites vero daturos illius dies poenas'; quocirca factum hercle est, ut facile his credam, qui scripserunt idiographum librum Vergilii se inspexisse, in quo ita scriptum est:

libra dies somnique pares ubi fecerit horas,

id est 'libra diei somnique'. 8 Sed sicut hoc in loco 'dies' a Vergilio scriptum videtur, ita in illo versu non dubium est, quin 'dii' scripserit pro 'diei':

munera laetitiamque dii,

quod inperitiores 'dei' legunt ab insolentia scilicet vocis istius abhorrentes. 9 Sic autem 'dies, dii' a veteribus declinatum est, ut 'fames, fami', 'pernicies, pernicii', 'progenies, progenii', 'luxuries, luxurii', 'acies, acii'. 10 M. enim Cato in oratione, quam de bello Carthaginiensi composuit, ita scripsit: 'Pueri atque mulieres extrudebantur fami causa.' 11 Lucilius in XII:

rugosum atque fami plenum.

12 Sisenna in historiarum libro VI: 'Romanos inferendae pernicii causa venisse.' 13 Pacuvius in Paulo:

pater supreme nostrae progenii patris.

14 Cn. Matius in Iliadis XXI:

altera pars acii vitassent fluminis undas.

15 Idem Matius in XXIII:

an maneat specii simulacrum in morte silentum.

16 C. Graccus de legibus promulgatis: 'Ea luxurii causa aiunt institui'; 17 et ibidem infra ita scriptum est: 'Non est ea luxuries, quae necessario parentur vitae causa', 18 per quod apparet eum ab eo, quod est 'luxuries', 'luxurii' patrio casu dixisse. 19 M. quoque Tullius in oratione, qua Sextum Roscium defendit, 'pernicii' scriptum reliquit. Verba haec sunt: 'Quorum nihil pernicii causa divino consilio, sed vi ipsa et magnitudine rerum factum putamus.' 20 Aut 'facies' ergo in casu patrio aut 'facii' Quadrigarium scripsisse existimandum est; 'facie' autem in nullo veteri libro scriptum repperi. 21In casu autem dandi, qui purissime locuti sunt, non 'faciei', uti nunc dicitur, sed 'facie' dixerunt.] 22 Lucilius in saturis:

'primum' inquit 'facie quod honestae
†tantis accedit.'

23 Lucilius in libro septimo:

qui te diligat, aetatis facieque tuae se
fautorem ostendat, fore amicum polliceatur;

24 sunt tamen non pauci, qui utrobique 'facii' legant. 25 Sed C. Caesar in libro de analogia secundo 'huius die' et 'huius specie' dicendum putat. 26 Ego quoque in Iugurtha Sallustii summae fidei et reverendae vetustatis libro 'die' casu patrio scriptum inveni. Verba haec ita erant: 'Vix decima parte die reliqua.' Non enim puto argutiolam istam recipiendam, ut 'die' dictum quasi 'ex die' existimemus.
Gellius HOME

bnf4952.353 bnf13038.78 uldVLF112.126

Gellius, Noctes Atticae, 9, XIII Verba ex historia Claudi Quadrigari, quibus Manli Torquati, nobilis adulescentis, et hostis Galli provocatoris pugnam depinxit. <<<     >>> XV De genere controversiae, quod Graece ἄπορον appellatur.
monumenta.ch > Gellius > 14 > 17 > 11 > 25 > 14

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik