monumenta.ch > Gellius > 27 > > 16 > 10
Gellius, Noctes Atticae, 9, IX Quis modus sit vertendi verba in Graecis sententiis; deque his Homeri versibus, quos Vergilius vertisse aut bene apteque aut inprospere existimatus est. <<< >>> XI De Valerio Corvino; et unde Corvinus.
Gellius, Noctes Atticae, 9, Caput X Quod Annaeus Cornutus versus Vergilii, quibus Veneris et Vulcani concubitum pudice operteque dixit, reprehensione spurca et odiosa inquinavit.
1 Annianus poeta et plerique cum eo eiusdem Musae viri summis adsiduisque laudibus hos Vergilii versus ferebant, quibus Volcanum et Venerem iunctos mixtosque iure coniugii, rem lege naturae operiendam, verecunda quadam translatione verborum, cum ostenderet demonstraretque, protexit. 2 Sic enim scripsit:
ea verba locutus
optatos dedit amplexus placidumque petivit
coniugis infusus gremio per membra soporem.
3 Minus autem difficile esse arbitrabantur in istiusmodi re digerenda verbis uti uno atque altero brevi tenuique eam signo demonstrantibus, sicut Homerus dixerit παρθενίην ζώνην et λέκτροιο θεσμόν et ἔργα φιλοτήσια, 4 tot vero et tam evidentibus ac tamen non praetextatis, sed puris honestisque verbis venerandum illud concubii pudici secretum neminem quemquam alium dixisse. 5 Sed Annaeus Cornutus, homo sane pleraque alia non indoctus neque inprudens, in secundo tamen librorum, quos de figuris sententiarum conposuit, egregiam totius istius verecundiae laudem insulsa nimis et odiosa scrutatione violavit. Nam cum genus hoc figurae probasset et satis circumspecte factos esse versus dixisset: '"membra" tamen' inquit 'paulo incautius nominavit.'
Gellius HOME
bnf4952.353 bnf13038.76 uldVLF112.124