monumenta.ch > Gellius > 30 > 7 > 7 > 7 > 7 > 7 > 7 > 7 > 7 > 7 > 1 > 7 > 6 > 7 > 7 > 2 > 9 > 8 > 7 > 20 > 7 > 4 > 7
Gellius, Noctes Atticae, 9, VI Verbum, quod est <ab> 'ago' frequentativum, in syllaba prima quonam sit modulo pronuntiandum. <<<     >>> VIII Necessum esse, qui multa habeat, multis indigere; deque ea re Favorini philosophi cum brevitate eleganti sententia.

Gellius, Noctes Atticae, 9, Caput VII De conversione foliorum in arbore olea brumali et solstitiali die; deque fidibus id temporis ictu alieno sonantibus.

1 Volgo et scriptum et creditum est folia olearum arborum brumali et solstitiali die converti et quae pars eorum fuerit inferior atque occultior, eam supra fieri atque exponi ad oculos et ad solem. 2 Quod nobis quoque semel atque iterum experiri volentibus ita esse propemodum visum est. 3 Sed de fidibus rarius dictu et mirabilius est; quam rem et alii docti viri et Suetonius etiam Tranquillus in libro ludicrae historiae primo satis compertam esse satisque super ea constare adfirmat: nervias in fidibus brumali die alias digitis pelli, alias sonare.
Gellius HOME

bnf4952.351 bnf13038.74 uldVLF112.124