monumenta.ch > Gellius > 5 > 6 > 9 > 3 > 8 > 23 > 3 > 4 > 1 > 4 > 9 > 3 > > 3 > 8 > 1 > 3 > 9 > 3 > 6 > 8 > 27 > 16 > 6 > 4 > 9 > > 5 > 8 > 3 > 5 > 18 > 6
Gellius, Noctes Atticae, 9, V Diversae nobilium philosophorum sententiae de genere ac natura voluptatis; verbaque Hieroclis philosophi, quibus decreta Epicuri insectatus est. <<<     >>> VII De conversione foliorum in arbore olea brumali et solstitiali die; deque fidibus id temporis ictu alieno sonantibus.

Gellius, Noctes Atticae, 9, Caput VI Verbum, quod est <ab> 'ago' frequentativum, in syllaba prima quonam sit modulo pronuntiandum.

1 Ab eo, quod est 'ago' et 'egi', verba sunt, quae appellant grammatici 'frequentativa', 'actito' et 'actitavi'. 2 Haec quosdam non sane indoctos viros audio ita pronuntiare, ut primam in his litteram corripiant, rationemque dicunt, quoniam in verbo principali, quod est 'ago', prima littera breviter pronuntiatur. 3 Cur igitur ab eo, quod est 'edo' et 'ungo', in quibus verbis prima littera breviter dicitur, 'esito' et 'unctito', quae sunt eorum frequentativa, prima littera longa promimus et contra 'dictito' ab eo verbo, quod est 'dico', correpte dicimus? num ergo potius 'actito' et 'actitavi' producenda sunt? quoniam frequentativa ferme omnia eodum modo in prima syllaba dicuntur, quo participia praeteriti temporis ex his verbis, unde ea profecta sunt, in eadem syllaba pronuntiantur, sicuti 'lego, lectus' facit 'lectito'; 'ungo, unctus' 'unctito'; 'scribo, scriptus' 'scriptito'; 'moveo, motus' 'motito'; 'pendeo, pensus' 'pensito'; 'edo, esus' 'esito'; 'dico' autem 'dictus' 'dictito' facit; 'gero, gestus' 'gestito'; 'veho, vectus' 'vectito'; 'rapio, raptus' 'raptito'; 'capio, captus' 'captito'; 'facio, factus' 'factito'. Sic igitur 'actito' producte in prima syllaba pronuntiandum, quoniam ex eo fit, quod est 'ago' et 'actus'.
Gellius HOME

bnf4952.351 bnf13038.74 uldVLF112.124