monumenta.ch > Gellius > 22 > 12 > 5 > 11 > 21 > 13 > 3 > 17 > 17 > 15 > 11 > 11 > 27 > 13 > 13 > 19 > 31 > 26 > 17 > 29 > 11 > 11 > 16 > 13 > 12 > 13 > 3
Gellius, Noctes Atticae, 9, II Qualibus verbis notarit Herodes Atticus falso quempiam cultu amictuque nomen habitumque philosophi ementientem. <<<     >>> IV De barbararum gentium prodigiosis miraculis; deque diris et exitiosis effascinationibus; atque inibi de feminis repente versis in mares.

Gellius, Noctes Atticae, 9, Caput III Epistula Philippi regis ad Aristotelem philosophum super Alexandro recens nato.

1 Philippus, Amyntae filius, terrae Macedoniae rex, cuius virtute industriaque Macetae locupletissimo imperio aucti gentium nationumque multarum potiri coeperant et cuius vim atque arma toti Graeciae cavenda metuendaque inclitae illae Demosthenis orationes contionesque vocificant, 2 is Philippus, cum in omni fere tempore negotiis belli victoriisque adfectus exercitusque esset, a liberali tamen Musa et a studiis humanitatis numquam afuit, quin lepide comiterque pleraque et faceret et diceret. 3 Feruntur adeo libri epistularum eius munditiae et venustatis et prudentiae plenarum, velut sunt illae litterae, quibus Aristoteli philosopho natum esse sibi Alexandrum nuntiavit. 4 Ea epistula, quoniam curae diligentiaeque in liberorum disciplinas hortamentum est, exscribenda visa est ad commonendos parentum animos. 5 Exponenda est igitur ad hanc ferme sententiam: 'Philippus Aristoteli salutem dicit. Filium mihi genitum scito. Quod equidem dis habeo gratiam, non proinde quia natus est, quam pro eo, quod eum nasci contigit temporibus vitae tuae. Spero enim fore, ut eductus eruditusque a te dignus exsistat et nobis et rerum istarum susceptione.' 6 Ipsius autem Philippi verba haec sunt: Φίλιππος Ἀριστοτέλει χαίρειν. Ἴσθι μοι γεγονότα υἱόν. Πολλὴν οὖν τοῖς θεοῖς ἔχω χάριν, οὐχ οὕτως ἐπὶ τῆι γενέσει τοῦ παιδός, ὡς ἐπὶ τῶι κατὰ τὴν σὴν ἡλικίαν αὐτὸν γεγονέναι· ἐλπίζω γὰρ αὐτὸν ὑπὸ σοῦ τραφέντα καὶ παιδευθέντα ἄξιον ἔσεσθαι καὶ ἡμῶν καὶ τῆς τῶν πραγμάτων διαδοχῆς.
Gellius HOME

bnf4952.348 bnf13038.73 uldVLF112.121

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik