monumenta.ch > Gellius > 11 > 13 > 10 > 21 > 19 > 17 > 11 > 13 > 12
Gellius, Noctes Atticae, 7, XI Verba ex oratione Q. Metelli Numidici, quae libuit meminisse, ad officium gravitatis dignitatisque vitae ducentia. <<<     >>> XIII De quaestiunculis apud Taurum philosophum in convivio agitatis, quae 'sympoticae' vocantur.

Gellius, Noctes Atticae, 7, Caput XII Quod neque 'testamentum', sicuti Servius Sulpicius existimavit, neque 'sacellum', sicuti C. Trebatius, duplicia verba sunt, sed a testatione productum <alterum>, alterum a sacro imminutum.

1 Servius Sulpicius iureconsultus, vir aetatis suae doctissimus, in libro de sacris detestandis secundo qua ratione adductus 'testamentum' verbum esse duplex scripserit, non reperio; 2 nam compositum esse dixit a mentis contestatione. 3 Quid igitur 'calciamentum', quid 'paludamentum', quid 'pavimentum', quid 'vestimentum', quid alia mille per huiuscemodi formam producta, etiamne ista omnia composita dicemus? 4 Obrepsisse autem videtur Servio, vel si quis est, qui id prior dixit, falsa quidem, sed non abhorrens neque inconcinna quasi mentis quaedam in hoc vocabulo significatio, sicut hercle C. quoque Trebatio eadem concinnitas obrepsit. 5 Nam in libro de religionibus secundo: '"sacellum" est' inquit 'locus parvus deo sacratus cum ara.' Deinde addit verba haec: '"Sacellum" ex duobus verbis arbitror compositum "sacri" et "cellae", quasi "sacra cella".' 6 Hoc quidem scripsit Trebatius; sed quis ignorat 'sacellum' et simplex verbum esse et non ex 'sacro' et 'cella' copulatum, sed ex 'sacro' deminutum?
Gellius HOME

bnf13038.61