monumenta.ch > Gellius > 5 > 6 > 9 > 3 > 8 > 23 > 3 > 4 > 1 > 4 > 9 > 3 > > 3 > 8 > 1 > 3 > 9 > 3 > 6 > 8
Gellius, Noctes Atticae, 7, VII De Acca Larentia et Gaia Taracia; deque origine sacerdotii fratrum arvalium. <<<     >>> IX Locus exemptus ex annalibus L. Pisonis historiae et orationis lepidissimae.

Gellius, Noctes Atticae, 7, Caput VIII Notata quaedam de rege Alexandro et de P. Scipione memoratu digna.

1 Ἀπίων, Graecus homo, qui Πλειστονείκης appellatus est, facili atque alacri facundia fuit. 2 Is cum de Alexandri regis laudibus scriberet: 'Victi' inquit 'hostis uxorem, facie incluta mulierem, vetuit in conspectum suum deduci, ut eam ne oculis quidem suis contingeret.' 3 Lepide igitur agitari potest, utrum videri continentiorem par sit Publiumne Africanum superiorem, qui Carthagine ampla civitate in Hispania expugnata virginem tempestivam forma egregia, nobilis viri Hispani filiam, captam perductamque ad se patri inviolatam reddidit, an regem Alexandrum, qui Darii regis uxorem eandemque eiusdem sororem proelio magno captam, quam esse audiebat exuperanti forma, videre noluit perducique ad sese prohibuit. 4 Sed hanc utrimque declamatiunculam super Alexandro et Scipione celebraverint, quibus abunde et ingenii et otii et verborum est; nos satis habebimus, quod ex historia est, id dicere: 5 Scipionem istum, verone an falso incertum, fama tamen, cum esset adulescens, haud sincera fuisse et propemodum constitisse hosce versus a Cn. Naevio poeta in eum scriptos esse:

etiam qui res magnas manu saepe gessit gloriose,
cuius facta viva nunc vigent, qui apud gentes solus praestat,
eum suus pater cum pallio uno ab amica abduxit.

6 His ego versibus credo adductum Valerium Antiatem adversus ceteros omnis scriptores de Scipionis moribus sensisse et eam puellam captivam non redditam patri scripsisse contra quam nos supra diximus, sed retentam a Scipione atque in deliciis amoribusque ab eo usurpatam.
Gellius HOME

bnf13038.60