monumenta.ch > Gellius > 11 > 13 > 10 > 21 > 19 > 17 > 11 > 13 > 12 > 14 > 24 > 2 > 10 > 15 > 22
Gellius, Noctes Atticae, 6, XXI 'Quoad vivet' 'quoad' que 'morietur' cur id ipsum temporis significent, cum ex duobus sint facta contrariis. <<<
Gellius, Noctes Atticae, 6, Caput XXII Quod censores equum adimere soliti sunt equitibus corpulentis et praepinguibus; quaesitumque, utrum ea res cum ignominia an incolumi dignitate equitum facta sit.
1 Nimis pingui homini et corpulento censores equum adimere solitos scilicet minus idoneum ratos esse cum tanti corporis pondere ad faciendum equitis munus. 2 Non enim poena id fuit, ut quidam existimant, sed munus sine ignominia remittebatur. 3 Tamen Cato in oratione, quam de sacrificio commisso scripsit, obicit hanc rem criminosius, uti magis videri possit cum ignominia fuisse. 4 Quod si ita accipias, id profecto existimandum est non omnino inculpatum neque indesidem visum esse, cuius corpus in tam inmodicum modum luxuriasset exuberassetque.
Gellius HOME
bnf13038.72