monumenta.ch > Gellius > 5 > 6 > 9 > 3 > 8 > 23 > 3 > 4 > 1 > 4 > 9 > 3 > > 3 > 8 > 1 > 3 > 9 > 3 > 6 > 8 > 27 > 16 > 6 > 4 > 9 > > 5 > 8 > 3 > 5 > 18 > 6 > 3 > 4 > 17 > 25 > 3 > 11 > 13 > 20
Gellius, Noctes Atticae, 6, XIX Historia ex annalibus sumpta de Tiberio Graccho, Gracchorum patre, tribuno plebis; atque inibi tribunicia decreta cum ipsis verbis relata. <<<     >>> XXI 'Quoad vivet' 'quoad' que 'morietur' cur id ipsum temporis significent, cum ex duobus sint facta contrariis.

Gellius, Noctes Atticae, 6, Caput XX Quod Vergilius a Nolanis ob aquam sibi non permissam sustulit e versu suo 'Nolam' et posuit 'oram'; atque ibi quaedam alia de iucunda consonantia litterarum.

1 Scriptum in quodam commentario repperi versus istos a Vergilio ita primum esse recitatos atque editos:

talem dives arat Capua et vicina Vesevo
Nola iugo;

postea Vergilium petisse a Nolanis, aquam uti duceret in propincum rus, Nolanos beneficium petitum non fecisse, poetam offensum nomen urbis eorum, quasi ex hominum memoria, sic ex carmine suo derasisse 'oram' que pro 'Nola' mutasse atque ita reliquisse:

et vicina Vesevo
ora iugo.

2 Ea res verane an falsa sit, non laboro; quin tamen melius suaviusque ad aures sit 'ora' quam 'Nola,' dubium id non est. 3 Nam vocalis in priore versu extrema eademque in sequenti prima canoro simul atque iucundo hiatu tractim sonat. 4 Est adeo invenire apud nobiles poetas huiuscemodi suavitatis multa, quae appareat navata esse, non fortuita; sed praeter ceteros omnis apud Homerum plurima. 5 Uno quippe in loco tales tamque hiantes sonitus in assiduis vocibus pluribus facit:

δ' ἑτέρη θέρεϊ προρέει εἰκυῖα χαλάζῃ
χιόνι ψυχρῆι ἐξ ὕδατος κρυστάλλωι,

atque item alio in loco:

λᾶαν ἄνω ὤθεσκε ποτὶ λόφον.

6 Catullus quoque elegantissimus poetarum in hisce versibus:

minister vetuli puer Falerni,
inger mi calices amariores,
ut lex Postumiae iubet magistrae,
ebria acina ebriosioris,

cum dicere 'ebrio' posset, <et> quod erat usitatius 'acinum' in neutro genere appellare, amans tamen hiatus illius Homerici suavitatem 'ebriam' dixit propter insequentis 'a' litterae concentum. Qui 'ebriosa' autem Catullum dixisse putant aut 'ebrioso' – nam id quoque temere scriptum invenitur – , in libros scilicet de corruptis exemplaribus factos inciderunt.
Gellius HOME

bnf13038.71

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik