monumenta.ch > Gellius > 16
Gellius, Noctes Atticae, 6, XV Quam severe moribus maiorum in fures vindicatum sit; et quid scripserit Mucius Scaevola super eo, quod servandum datum commodatumve esset. <<< >>> XVII Sermo habitus cum grammatico insolentiarum inperitiarum pleno de significatione vocabuli, quod est 'obnoxius'; deque eius vocis origine.
Gellius, Noctes Atticae, 6, Caput XVI Locus exscriptus ex satura M. Varronis, quae περὶ ἐδεσμάτων inscripta est, de peregrinis ciborum generibus; et appositi versus Euripidi, quibus delicatorum hominum luxuriantem gulam confutavit.
1 M. Varro in satura, quam περὶ ἐδεσμάτων inscripsit, lepide admodum et scite factis versibus cenarum ciborum exquisitas delicias comprehendit. 2 Nam pleraque id genus, quae helluones isti terra et mari conquirunt, exposuit inclusitque in numeros senarios. 3 Et ipsos quidem versus, cui otium erit, in libro, quo dixi, positos legat; 4 genera autem nominaque edulium et domicilia ciborum omnibus aliis praestantia, quae profunda ingluvies vestigavit, quae Varro obprobrans exsecutus est, haec sunt ferme, quantum nobis memoriae est: 5 pavus e Samo, Phrygia attagena, grues Melicae, haedus ex Ambracia, pelamys Chalcedonia, muraena Tartesia, aselli Pessinuntii, ostrea Tarenti, petunculus * * * , helops Rhodius, scari Cilices, nuces Thasiae, palma Aegyptia, glans Hiberica. 6 Hanc autem peragrantis gulae et in sucos inquirentis industriam atque has undiquevorsum indagines cuppediarum maiore detestatione dignas censebimus, si versus Euripidi recordemur, quibus saepissime Chrysippus philosophus tamquam edendi * * * repertas esse non per usum vitae necessarium, sed per luxum animi parata atque facilia fastidientis per inprobam satietatis lasciviam. 7 Versus Euripidi adscribendos putavi:
ἐπεὶ τί δεῖ βροτοῖσι πλὴν δυεῖν μόνον,
Δήμητρος ἀκτῆς πώματός θ' ὑδρηχόου,
ἅπερ πάρεστι καὶ πέφυχ' ἡμᾶς τρέφειν;
ὧν οὐκ ἀπαρκεῖ πλησμονή, τρυφῆι δέ τοι
ἄλλων ἐδεστῶν μηχανὰς θηρώμεθα.
Gellius HOME
bnf13038.69
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik