monumenta.ch > Gellius > 10 > 2 > 18 > 12 > > 10 > 15
Gellius, Noctes Atticae, 6, XIV De tribus dicendi generibus; ac de tribus philosophis, qui ab Atheniensibus ad senatum Romam legati sunt. <<<     >>> XVI Locus exscriptus ex satura M. Varronis, quae περὶ ἐδεσμάτων inscripta est, de peregrinis ciborum generibus; et appositi versus Euripidi, quibus delicatorum hominum luxuriantem gulam confutavit.

Gellius, Noctes Atticae, 6, Caput XV Quam severe moribus maiorum in fures vindicatum sit; et quid scripserit Mucius Scaevola super eo, quod servandum datum commodatumve esset.

1 Labeo in libro de duodecim tabulis secundo acria et severa iudicia de furtis habita esse apud veteres scripsit idque Brutum solitum dicere et furti damnatum esse, qui iumentum aliorsum duxerat, quam quo utendum acceperat, item qui longius produxerat, quam in quem locum petierat. 2 Itaque Q. Scaevola in librorum, quos de iure civili composuit, XVI. verba haec posuit: 'Quod cui servandum datum est, si id usus est, sive, quod utendum accepit, ad aliam rem, atque accepit, usus est, furti se obligavit.'
Gellius HOME

bnf13038.69