monumenta.ch > Gellius > 11 > 13 > 10 > 21 > 19 > 17 > 11 > 13
Gellius, Noctes Atticae, 6, XII De tunicis chirodytis; quod earum <usum> P. Africanus Sulpicio Galo obiecit. <<< >>> XIV De tribus dicendi generibus; ac de tribus philosophis, qui ab Atheniensibus ad senatum Romam legati sunt.
Gellius, Noctes Atticae, 6, Caput XIII Quem 'classicum' dicat M. Cato, quem 'infra classem'.
1 'Classici' dicebantur non omnes, qui in quinque classibus erant, sed primae tantum classis homines, qui centum et viginti quinque milia aeris ampliusve censi erant. 2 'Infra classem' autem appellabantur secundae classis ceterarumque omnium classium, qui minore summa aeris, quod supra dixi, censebantur. 3 Hoc eo strictim notaui, quoniam in M. Catonis oratione, qua Voconiam legem suasit, quaeri solet, quid sit 'classicus', quid 'infra classem'.
Gellius HOME
bnf13038.69