monumenta.ch > Gellius > 11 > 13 > 10 > 21 > 19 > 17 > 11 > 13 > 12 > 14 > 24 > 2 > 10 > 15 > 22 > 12
Gellius, Noctes Atticae, 6, XI Neque 'levitatem' neque 'nequitiam' ea significatione esse, qua in vulgi sermonibus dicuntur. <<< >>> XIII Quem 'classicum' dicat M. Cato, quem 'infra classem'.
Gellius, Noctes Atticae, 6, Caput XII De tunicis chirodytis; quod earum <usum> P. Africanus Sulpicio Galo obiecit.
1 Tunicis uti virum prolixis ultra brachia et usque in primores manus ac prope in digitos Romae atque in omni Latio indecorum fuit. 2 Eas tunicas Graeco vocabulo nostri 'chirodytas' appellaverunt feminisque solis vestem longe lateque diffusam decere existimaverunt ad ulnas cruraque adversus oculos protegenda. 3 Viri autem Romani primo quidem sine tunicis toga sola amicti fuerunt; postea substrictas et breves tunicas citra humerum desinentis habebant, quod genus Graeci dicunt ἐξωμίδας. 4 Hac antiquitate indutus P. Africanus, Pauli filius, vir omnibus bonis artibus atque omni virtute praeditus, P. Sulpicio Galo, homini delicato, inter pleraque alia, quae obiectabat, id quoque probro dedit, quod tunicis uteretur manus totas operientibus. 5 Verba sunt haec Scipionis: 'Nam qui cotidie unguentatus adversum speculum ornetur, cuius supercilia radantur, qui barba vulsa feminibusque subvulsis ambulet, qui in conviviis adulescentulus cum amatore cum chirodyta tunica interior accubuerit, qui non modo vinosus, sed virosus quoque sit, eumne quisquam dubitet, quin idem fecerit, quod cinaedi facere solent?' 6 Vergilius quoque tunicas huiuscemodi quasi femineas probrosas criminatur:
'et tunicae' inquit 'manicas et habent redimicula mitrae.'
7 Q. quoque Ennius Carthaginiensium 'tunicatam iuventutem' non videtur sine probro dixisse.
Gellius HOME
bnf13038.68
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik