monumenta.ch > Gellius > 5 > 6 > 9 > 3 > 8 > 23 > 3 > 4 > 1 > 4 > 9 > 3 > > 3 > 8 > 1 > 3 > 9 > 3 > 6 > 8 > 27 > 16 > 6 > 4 > 9
Gellius, Noctes Atticae, 6, VIII Res ultra fidem tradita super amatore delphino et puero amato. <<< >>> X <Ut> 'ususcapio' copulate recto vocabuli casu dicitur, ita 'pignoriscapio' coniuncte eadem vocabuli forma dictum esse.
Gellius, Noctes Atticae, 6, Caput IX 'Peposci' et 'memordi', 'pepugi' et 'spepondi' et 'cecurri' plerosque veterum dixisse, non, uti postea receptum est dicere, per 'o' aut per 'u' litteram in prima syllaba positam, atque id eos Graecae rationis exemplo dixisse; praeterea notatum, quod viri non indocti neque ignobiles a verbo 'descendo' non 'descendi', sed 'descendidi' dixerunt.
1 'Poposci', 'momordi', 'pupugi', 'cucurri' probabiliter dici videtur, atque ita nunc omnes ferme doctiores hisce verbis utuntur. 2 Sed Q. Ennius in saturis 'memorderit' dixit per 'e' litteram, non 'momorderit':
'meum' inquit 'non est, ac si me canis memorderit.'
3 Item Laberius in Gallis:
de integro patrimonio meo centum milia
nummum memordi.
4 Item idem Laberius in Coloratore:
itaque leni pruna percoctus simul sub dentes mulieris
veni, bis, ter memordit.
5 Item P. Nigidius de animalibus libro II.:
'Ut serpens si memordit, gallina diligitur et opponitur.'
6 Item Plautus in Aulularia:
ut admemordit hominem.
7 Sed idem Plautus in Trigeminis neque 'praememordisse' <neque 'praemomordisse'> dicit, sed 'praemorsisse':
'nisi fugissem' inquit 'medium, credo, praemorsisset.'
8 Item Atta in Conciliatrice:
ursum se memordisse autumat.
9 'Peposci' quoque, non 'poposci', Valerius Antias libro annalium XLV. scriptum reliquit: 'Denique Licinius tribunus plebi perduellionis ei diem dixit et comitiis diem a M. Marcio praetore peposcit.' 10 'Pepugero' aeque Atta in Aedilicia dicit:
sed si pepugero, metuet.
11 Aelium quoque Tuberonem libro ad C. Oppium scripto 'occecurrit' dixisse Probus adnotavit et haec eius verba apposuit: 12 'Si generalis species occecurrerit.' Idem Probus Valerium Antiatem libro historiarum XXII. 'speponderant' scripsisse annotavit verbaque eius haec posuit: 'Tiberius Graccus, qui quaestor C. Mancino in Hispania fuerat, et ceteri, qui pacem speponderant.' 13 Ratio autem istarum dictionum haec esse videri potest: quoniam Graeci in quadam specie praeteriti temporis, quod παρακείμενον appellant, secundam verbi litteram in 'e' plerumque vertunt, ut γράφω γέγραφα, ποιῶ πεποίηκα, λαλῶ λελάληκα, κρατῶ κεκράτηκα, λούω λέλουκα, 14 sic igitur mordeo 'memordi', posco 'peposci', tendo 'tetendi', tango 'tetigi', pungo 'pepugi', curro 'cecurri', tollo 'tetuli', spondeo 'spepondi' facit. 15 Sic M. Tullius et C. Caesar 'mordeo, memordi', 'pungo, pepugi', 'spondeo, spepondi' dixerunt. Praeterea inveni a verbo 'scindo' simili ratione non 'sciderat', sed 'sciciderat' dictum esse. 16 L. Accius in Sotadicorum libro I. 'sciciderat' dicit. Verba haec sunt:
non ergo aquila ita, uti praedicant, sciciderat pectus?
17 Ennius quoque <in Melanippa:
cum saxum sciciderit>. * * *
Valerius Antias in libro historiarum LXXV. verba haec scripsit: 'Deinde funerel ocato ad forum descendidit.' Laberius quoque in Catulario ita scripsit:
ego mirabar, quomodo mammae mihi * * *
Gellius HOME
bnf13038.67
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik