monumenta.ch > Gellius > 5 > 6 > 9 > 3 > 8 > 23 > 3 > 4 > 1 > 4 > 9 > 3 > > 3 > 8 > 1 > 3 > 9 > 3 > 6 > 8 > 27 > 16 > 6 > 4 > 9 > > 5 > 8
Gellius, Noctes Atticae, 6, VII An 'affatim', quasi 'admodum', prima acuta pronuntiandum sit; et quaedam itidem non incuriose tractata super aliarum vocum accentibus. <<< >>> IX 'Peposci' et 'memordi', 'pepugi' et 'spepondi' et 'cecurri' plerosque veterum dixisse, non, uti postea receptum est dicere, per 'o' aut per 'u' litteram in prima syllaba positam, atque id eos Graecae rationis exemplo dixisse; praeterea notatum, quod viri non indocti neque ignobiles a verbo 'descendo' non 'descendi', sed 'descendidi' dixerunt.
Gellius, Noctes Atticae, 6, Caput VIII Res ultra fidem tradita super amatore delphino et puero amato.
1 Delphinos venerios esse et amasios non modo historiae veteres, sed recentes quoque memoriae declarant. 2 Nam et sub Caesaris <Augusti imperio> in Puteolano mari, ut Apion scriptum reliquit, et aliquot saeculis ante apud Naupactum, ut Theophrastus tradidit, amores flagrantissimi delphinorum cogniti compertique sunt. 3 Neque hi amaverunt, quod sunt ipsi, genus, sed pueros forma liberali in naviculis forte aut in vadis litorum conspectos miris et humanis modis arserunt. 4 Verba subscripsi Ἀπίωνος, eruditi viri, ex Aegyptiacorum libro quinto, quibus delphini amantis et pueri non abhorrentis consuetudines, lusus, gestationes, aurigationes refert eaque omnia sese ipsum multosque alios vidisse dicit: 5 Αὐτὸς δ' αὖ εἶδον περὶ Δικαιαρχίας <παιδός> – Ὑάκινθος ἐκαλεῖτο – πόθοις ἐπτοημένον δελφῖνα. Προσσαίνει τὴν φωνὴν αὐτοῦ τὴν ψυχὴν πτερούμενος ἐντὸς τάς τε ἀκάνθας ὑποστέλλων, μή τι τοῦ ποθουμένου χρωτὸς ἀμύξηι φειδόμενος, ἱππηδόν <τε> περιβεβηκότα μέχρι διακοσίων ἀνῆγε σταδίων. Ἐξεχεῖτο ἡ Ῥώμη καὶ πᾶσα Ἰταλία τῆς Ἀφροδίτης ξυνορῶντες ἡνιοχούμενον ἰχθύν. 6 Ad hoc adicit rem <non> minus mirandam. 'Postea' inquit 'idem ille puer δελφινερώμενος morbo adfectus obit suum diem. 7 At ille amans, ubi saepe ad litus solitum adnavit et puer, qui in primo vado adventum eius opperiri consueverat, nusquam fuit, desiderio tabuit exanimatusque est et in litore iacens inventus ab his, qui rem cognoverant, in sui pueri sepulcro humatus est.'
Gellius HOME
bnf13038.67