monumenta.ch > Gellius > 30 > 7 > 7 > 7 > 7 > 7 > 7 > 7 > 7 > 7 > 1 > 7 > 6 > 7 > 7
Gellius, Noctes Atticae, 6, VI Quid de quorundam sensuum naturali defectione Aristoteles scripserit. <<<     >>> VIII Res ultra fidem tradita super amatore delphino et puero amato.

Gellius, Noctes Atticae, 6, Caput VII An 'affatim', quasi 'admodum', prima acuta pronuntiandum sit; et quaedam itidem non incuriose tractata super aliarum vocum accentibus.

1 Annianus poeta praeter ingenii amoenitates litterarum quoque veterum et rationum in litteris oppido quam peritus fuit et sermocinabatur mira quadam et scita suavitate. 2 Is 'affatim' ut 'admodum' prima acuta, non media, pronuntiabat atque ita veteres locutos censebat. 3 Itaque se audiente Probum grammaticum hos versus in Plauti Cistellaria legisse dicit:

potine tu homo facinus facere strenuum? – aliorum affatim est,
qui faciant; sane ego me nolo fortem perhiberi virum,

4 causamque esse huic accentui dicebat, quod 'affatim' non essent duae partes orationis, sed utraque pars in unam vocem coaluisset, sicuti in eo quoque, quod 'exadversum' dicimus, secundam syllabam debere acui existimabat, quoniam una, non duae essent partes orationis; atque ita oportere apud Terentium legi dicebat in his versibus:

in quo haec discebat ludo, exadversum loco
tostrina erat quaedam.

5 Addebat etiam, quod 'ad' praeverbium tum ferme acueretur, cum significaret ἐπίτασιν, quam 'intentionem' nos dicimus, sicut 'adfabre' et 'admodum' et 'adprobe' dicuntur. 6 Cetera quidem satis commode Annianus. Sed si hanc particulam semper, cum intentionem significaret, acui putavit, non id perpetuum videtur; 7 nam et 'adpotus' cum dicimus et 'adprimus' et 'adprime', intentio in his omnibus demonstratur, neque tamen 'ad' particula satis commode accentu acuto pronuntiatur. 8 'Adprobus' tamen, quod significat 'valde probus', non infitias eo, quin prima syllaba acui debeat. 9 Caecilius in comoedia, quae inscribitur Triumphus, vocabulo isto utitur:

Hierocles hospes est mi adulescens adprobus.

10 Num igitur in istis vocibus, quas non acui diximus, ea causa est, quod syllaba insequitur natura longior, quae non ferme patitur acui priorem in vocabulis syllabarum plurium quam duarum? '11 Adprimum' autem longe primum L. Livius in Odyssia dicit in hoc versu:

ibidemque vir summus adprimus Patroclus.

12 Idem Livius in Odyssia 'praemodum' dicit, quasi admodum: 'parcentes' inquit 'praemodum', quod significat 'supra modum', dictumque est quasi 'praeter modum'; in quo scilicet prima syllaba acui debebit.
Gellius HOME

bnf13038.67