monumenta.ch > Gellius > 5 > 6
Gellius, Noctes Atticae, 6, V Historia de Polo histrione memoratu digna. <<<     >>> VII An 'affatim', quasi 'admodum', prima acuta pronuntiandum sit; et quaedam itidem non incuriose tractata super aliarum vocum accentibus.

Gellius, Noctes Atticae, 6, Caput VI Quid de quorundam sensuum naturali defectione Aristoteles scripserit.

1 Ex quinque his sensibus, quos animantibus natura tribuit, visu, auditu, gustu, tactu, odoratu, quas Graeci αἰσθήσεις appellant, quaedam animalium alia alio carent et aut caeca natura gignuntur aut inodora inauritave. 2 Nullum autem ullum gigni animal Aristoteles dicit, quod aut gustus sensu careat aut tactus. 3 Verba ex libro eius, quem περὶ μνήμης composuit, haec sunt: Τὴν δὲ ἁφὴν καὶ τὴν γεῦσιν πάντα ἔχει, πλὴν εἴ τι τῶν ζώων ἀτελές.
Gellius HOME

bnf13038.67