monumenta.ch > Gellius > 1 > 6 > 6 > 20 > 9 > 8 > 4 > 9 > 9 > 8 > 8 > 9 > 8 > 9 > 8 > 20 > 4 > 18 > 1 > 1 > 4 > 4 > 9 > 5 > 8 > 4 > 4 > 9 > 8 > 8 > 20 > 6 > 6 > 5 > 20
Gellius, Noctes Atticae, 5, XIX Quid sit adoptatio, quid item sit adrogatio, quantumque haec inter se differant; verbaque eius quae qualiaque sint, qui in liberis adrogandis super ea re populum rogat. <<< >>> XXI 'Pluria' qui dicat et 'compluria' et 'compluriens', non barbare dicere, sed Latine.
Gellius, Noctes Atticae, 5, Caput XX Quod vocabulum Latinum soloecismo fecerit Capito Sinnius, quid autem id ipsum appellaverint veteres Latini; quibusque verbis soloecismum definierit idem Capito Sinnius.
1 'Soloecismus' Latino vocabulo a Sinnio Capitone eiusdemque aetatis aliis 'inparilitas' appellatus vetustioribus Latinis 'stribiligo' dicebatur a versura videlicet et pravitate tortuosae orationis tamquam 'strobiligo' quaedam. 2 Quod vitium Sinnius Capito in litteris, quas ad Clodium Tuscum dedit, hisce verbis definit: '"Soloecismus" est' inquit 'impar atque inconveniens compositura partium orationis.' 3 Cum Graecum autem vocabulum sit 'soloecismus', an Attici homines, qui elegantius locuti sunt, usi eo sint, quaeri solet. 4 Sed nos neque 'soloecismum' neque 'barbarismum' apud Graecorum idoneos adhuc invenimus; 5 nam sicut βάρβαρον, ita σόλοικον dixerunt. 6 Nostri quoque antiquiores 'soloecum' facile, 'soloecismum' haut scio an umquam dixerunt. 7 Quod si ita est, neque in Graeca neque in Latina lingua 'soloecismus' probe dicitur.
Gellius HOME
bnf13038.57