monumenta.ch > Gellius > 22 > 12 > 5 > 11 > 21 > 13 > 3 > 17 > 17 > 15 > 11 > 11 > 27 > 13 > 13 > 19 > 31 > 26 > 17 > 29 > 11 > 11 > 16 > 13 > 12 > 13 > 3 > 18 > 16
Gellius, Noctes Atticae, 5, XV Corpusne sit vox an ἀσώματον, varias esse philosophorum sententias. <<< >>> XVII Quam ob causam dies primi post Kalendas, Nonas, Idus atri habeantur; et cur diem quoque quartum ante Kalendas vel Nonas vel Idus quasi religiosum plerique vitent.
Gellius, Noctes Atticae, 5, Caput XVI De vi oculorum deque videndi rationibus.
1 De videndi ratione deque cernendi natura diversas esse opiniones philosophorum animadvertimus. 2 Stoici causas esse videndi dicunt radiorum ex oculis in ea, quae videri queunt, emissionem aerisque simul intentionem. 3 Epicurus afluere semper ex omnibus corporibus simulacra quaedam corporum ipsorum eaque sese in oculos inferre atque ita fieri sensum videndi putat. 4 Plato existimat genus quoddam ignis lucisque de oculis exire idque coniunctum continuatumque vel cum luce solis vel cum alterius ignis lumine sua vi et externa nixum efficere, ut, quaecumque offenderit inlustraveritque, cernamus. 5 Sed hic aeque non diutius muginandum, eiusdemque illius Enniani Neoptolemi, de quo supra scripsimus, consilio utendum est, qui degustandum ex philosophia censet, non in eam ingurgitandum.
Gellius HOME
bnf13038.56