monumenta.ch > Gellius > 15 > 9 > 8 > 20 > 5 > 10 > 9 > 6 > 18 > 8 > 15 > 2 > 4 > 18 > 20 > 15 > 15 > 3 > 4 > 14 > 15 > 3 > 28 > 4 > 5 > 15 > 15
Gellius, Noctes Atticae, 5, XIV Quod Apion, doctus homo, qui 'Plistonices' appellatus est, vidisse se Romae scripsit recognitionem inter sese mutuam ex vetere notitia hominis et leonis. <<< >>> XVI De vi oculorum deque videndi rationibus.
Gellius, Noctes Atticae, 5, Caput XV Corpusne sit vox an ἀσώματον, varias esse philosophorum sententias.
1 Vetus atque perpetua quaestio inter nobilissimos philosophorum agitata est, corpusne sit vox an incorporeum. 2 Hoc enim vocabulum quidam finxerunt proinde quod Graece dicitur ἀσώματον. 3 Corpus autem est, quod aut efficiens est aut patiens; id Graece definitur: τὸ ἤτοι ποιοῦν ἢ πάσχον. 4 Quam definitionem significare volens Lucretius poeta ita scripsit:
tangere enim aut tangi nisi corpus nulla potest res.
5 Alio quoque modo corpus esse Graeci dicunt τὸ τριχῆ διάστατον. 6 Sed vocem Stoici corpus esse contendunt eamque esse dicunt ictum aera; 7 Plato autem non esse vocem corpus putat: 'non enim percussus' inquit 'aer, sed plaga ipsa atque percussio, id vox est'. 8 Democritus ac deinde Epicurus ex individuis corporibus vocem constare dicunt eamque, ut ipsis eorum verbis utar, ῥεῦμα ἀτόμων appellant. 9 Hos aliosque talis argutae delectabilisque desidiae aculeos cum audiremus vel lectitaremus neque in his scrupulis aut emolumentum aliquod solidum ad rationem vitae pertinens aut finem ullum quaerendi videremus, Ennianum Neoptolemum probabamus, qui profecto ita ait:
philosophandum est paucis; nam omnino haud placet.
Gellius HOME
bnf13038.56