monumenta.ch > Gellius > 22 > 12 > 5 > 11 > 21 > 13 > 3 > 17 > 17 > 15 > 11 > 11 > 27 > 13 > 13 > 19 > 31 > 26 > 17 > 29 > 11 > 11 > 16 > 13 > 12 > 13 > 3 > 18 > 16 > 12 > 12 > 10 > 15 > 2 > 12 > 12 > 17 > 25 > 11 > 17 > 19 > 13 > 19 > 11
Gellius, Noctes Atticae, 5, X De argumentis, quae Graece ἀντιστρέφοντα appellantur, a nobis 'reciproca' dici possunt. <<< >>> XII De nominibus deorum populi Romani Diovis et Vediovis.
Gellius, Noctes Atticae, 5, Caput XI Biantis de re uxoria syllogismum non posse videri ἀντιστρέφειν.
1 Existimant quidam etiam illud Biantis, viri sapientis ac nobilis, responsum consimile esse atque est Protagorion illud, de quo dixi modo, ἀντιστρέφον. 2 Nam cum rogatus esset a quodam Bias, deberetne uxorem ducere, an vitam vivere caelibem: ἤτοι inquit καλὴν ἄξεις ἢ αἰσχράν· καὶ εἰ καλήν, ἕξεις κοινήν, εἰ δὲ αἰσχράν, ἕξεις ποινήν· ἐκάτερον δὲ οὐ ληπτέον· οὐ γαμητέον ἄρα. 3 Sic autem hoc rursum convertunt: Εἰ μὲν καλὴν ἄξω, οὐχ ἕξω ποινήν· εἰ δὲ αἰσχράν, οὐχ ἕξω κοινήν· γαμητέον ἄρα. 4 Sed minime hoc esse videtur ἀντιστρέφον, quoniam ex altero latere conversum frigidius est infirmiusque. 5 Nam Bias proposuit non esse ducendam uxorem propter alterutrum incommodum, quod necessario patiendum erit ei, qui duxerit. 6 Qui convertit autem, non ab eo se defendit incommodo, quod adest, sed carere se altero dicit, quod non adest. 7 Satis est autem tuendae sententiae, quam Bias dixit, quod eum, qui duxit uxorem, pati necesse est ex duobus incommodis alterum, ut aut κοινήν habeat aut ποινήν. 8 Sed Favorinus noster, cum facta esset forte mentio syllogismi istius, quo Bias usus est, cuius prima protasis est: ἤτοι καλὴν ἄξεις ἢ αἰσχράν, non ratum id neque iustum diiunctivum esse ait, quoniam non necessum sit alterum ex duobus, quae diiunguntur, verum esse, quod in proloquio diiunctivo necessarium est. 9 Eminentia enim quadam significari formarum turpes et pulcrae videntur. 10 'Est autem' inquit 'tertium quoque inter duo ista, quae diiunguntur, cuius rationem prospectumque Bias non habuit. 11 Inter enim pulcherrimam feminam et deformissimam media forma quaedam est, quae et a nimiae pulcritudinis periculo et a summae deformitatis odio vacat; 12 qualis a Quinto Ennio in Melanippa perquam eleganti vocabulo "stata" dicitur, quae neque κοινή futura sit neque ποινή.' 13 Quam formam modicam et modestam Favorinus non mi hercule inscite appellabat 'uxoriam'. 14 Ennius autem in ista, quam dixit, tragoedia eas fere feminas ait incolumi pudicitia esse, quae stata forma forent.
Gellius HOME
bnf13038.54