monumenta.ch > Gellius > 1 > 6 > 6 > 20 > 9 > 8 > 4 > 9 > 9 > 8 > 8 > 9 > 8 > 9 > 8 > 20 > 4 > 18 > 1 > 1 > 4 > 4 > 9 > 5 > 8 > 4 > 4 > 9 > 8
Gellius, Noctes Atticae, 5, VII 'Personae' vocabulum quam lepide interpretatus sit quamque esse vocis eius originem dixerit Gavius Bassus. <<<     >>> IX Historia de Croesi filio sumpta ex Herodoti libris.

Gellius, Noctes Atticae, 5, Caput VIII Defensus error a Vergilii versibus, quos arguerat Iulius Hyginus grammaticus; et ibidem, quid sit lituus; deque ἐτυμολογίαι vocis eius.

1
Ipse Quirinali lituo parvaque sedebat
subcinctus trabea laevaque ancile gerebat.

In his versibus errasse Hyginus Vergilium scripsit, tamquam non animadverterit deesse aliquid hisce verbis:

ipse Quirinali lituo.

2 'Nam si nihil' inquit 'deesse animadverterimus, videtur ita dictum, ut fiat "lituo et trabea subcinctus", quod est' inquit 'absurdissimum; quippe cum lituus sit virga brevis in parte, qua robustior est, incurva, qua augures utuntur, quonam modo "subcinctus lituo" videri potest?' 3 Immo ipse Hyginus parum animadvertit sic hoc esse dictum, ut pleraque dici per defectionem solent. 4 Veluti cum dicitur 'M. Cicero homo magna eloquentia' et 'Q. Roscius histrio summa venustate', non plenum hoc utrumque neque perfectum est, sed enim pro pleno atque perfecto auditur. 5 Ut Vergilius alio in loco:

victorem Buten inmani corpore,

id est corpus inmane habentem, et item alibi:

in medium geminos inmani pondere caestus
proiecit

ac similiter:

domus sanie dapibusque cruentis,
intus opaca, ingens.

6 Sic igitur id quoque videri dictum debet: 'Picus Quirinali lituo erat', sicuti dicimus: 'statua grandi capite erat'. 7 Et 'est' autem et 'erat' et 'fuit' plerumque absunt cum elegantia sine detrimento sententiae. 8 Et quoniam facta litui mentio est, non praetermittendum est, quod posse quaeri animadvertimus, utrum lituus auguralis a tuba, quae lituus appellatur, an tuba a lituo augurum lituus dicta sit; 9 utrumque enim pari forma et pariter incurvum est. 10 Sed si, ut quidam putant, tuba a sonitu lituus appellata est ex illo Homerico verbo:

λίγξε βιός,

necesse est ita accipi, ut virga auguralis a tubae similitudine lituus vocetur. 11 Vtitur autem vocabulo isto Vergilius et pro tuba:

et lituo pugnas insignis obibat et hasta.

Gellius HOME

bnf13038.53