monumenta.ch > Gellius > 1 > 6
Gellius, Noctes Atticae, 5, V Cuiusmodi ioco incavillatus sit Antiochum regem Poenus Hannibal. <<<     >>> VII 'Personae' vocabulum quam lepide interpretatus sit quamque esse vocis eius originem dixerit Gavius Bassus.

Gellius, Noctes Atticae, 5, Caput VI De coronis militaribus; quae sit earum triumphalis, quae obsidionalis, quae civica, quae muralis, quae castrensis, quae navalis, quae ovalis, quae oleaginea.

1 Militares coronae multae, variae sunt. 2 Quarum quae nobilissimae sunt, has ferme esse accepimus: 'triumphalem, obsidionalem, civicam, muralem, castrensem, navalem'; 3 est ea quoque corona, quae 'ovalis' dicitur, 4 est item postrema 'oleaginea', qua uti solent, qui in proelio non fuerunt, sed triumphum procurant. 5 'Triumphales' coronae sunt aureae, quae imperatoribus ob honorem triumphi mittuntur. 6 Id vulgo dicitur 'aurum coronarium'. 7 Haec antiquitus e lauru erant, post fieri ex auro coeptae. 8 'Obsidionalis' est, quam ii, qui liberati obsidione sunt, dant ei duci, qui liberavit. 9 Ea corona graminea est, observarique solitum, ut fieret e gramine, quod in eo loco gnatum esset, intra quem clausi erant, qui obsidebantur. 10 Hanc coronam gramineam senatus populusque Romanus Q. Fabio Maximo dedit bello Poenorum secundo, quod urbem Romam obsidione hostium liberasset. 11 'Civica' corona appellatur, quam civis civi, a quo in proelio servatus est, testem vitae salutisque perceptae dat. 12 Ea fit e fronde quernea, quoniam cibus victusque antiquissimus quercus capi solitus; fuit etiam ex ilice, quod genus superiori proximum est, sicuti scriptum est in quadam comoedia Caecilii:

†'advehuntur' inquit 'cum ilignea corona et chlamyde:
di vestram fidem!'

13 Masurius autem Sabinus in undecimo librorum memorialium civicam coronam tum dari solitam dicit, cum is, qui civem servaverat, eodem tempore etiam hostem occiderat neque locum in ea pugna reliquerat; aliter ius civicae coronae negat concessum. 14 Tiberium tamen Caesarem consultum, an civicam coronam capere posset, qui civem in proelio servasset et hostes ibidem duos interfecisset, sed locum, in quo pugnabat, non retinuisset eoque loco hostes potiti essent, rescripsisse dicit eum quoque civica dignum videri, quod appareret e tam iniquo loco civem ab eo servatum, ut etiam a fortiter pugnantibus retineri non quiverit. 15 Hac corona civica L. Gellius, vir censorius, in senatu Ciceronem consulem donari a republica censuit, quod eius opera esset atrocissima illa Catilinae coniuratio detecta vindicataque. 16 'Muralis' est corona, qua donatur ab imperatore, qui primus murum subiit inque oppidum hostium per vim ascendit; idcirco quasi muri pinnis decorata est. 17 'Castrensis' est corona, qua donat imperator eum, qui primus hostium castra pugnans introivit; ea corona insigne valli habet. 18 'Navalis' est, qua donari solet, maritimo proelio qui primus in hostium navem vi armatus transiluit; ea quasi navium rostris insignita est. 19 Et 'muralis' autem et 'castrensis' et 'navalis' fieri ex auro solent. 20 'Ovalis' corona murtea est; 21 ea utebantur imperatores, qui ovantes urbem introibant. Ovandi ac non triumphandi causa est, cum aut bella non rite indicta neque cum iusto hoste gesta sunt aut hostium nomen humile et non idoneum est, ut servorum piratarumque, aut deditione repente facta inpulverea, ut dici solet, incruentaque victoria obvenit. 22 Cui facilitati aptam esse Veneris frondem crediderunt, quod non Martius, sed quasi Venerius quidam triumphus foret. 23 Ac murteam coronam M. Crassus, cum bello fugitivorum confecto ovans rediret, insolenter aspernatus est senatusque consultum faciundum per gratiam curavit, ut lauro, non murto, coronaretur. 24 Marcus Cato obicit M. Fulvio Nobiliori, quod milites per ambitum coronis de levissimis causis donasset. 25 De qua re verba ipsa apposui Catonis. 'Iam principio quis vidit corona donari quemquam, cum oppidum captum non esset aut castra hostium non incensa essent?' 26 Fulvius autem, in quem hoc a Catone dictum est, coronis donaverat milites, quia vallum curaverant, aut qui puteum strenue foderant. 27 Praetereundum non est, quod ad ovationes attinet, super quo dissensisse veteres scriptores accipio. Partim enim scripserunt, qui ouaret, introire solitum equo vehentem; set Sabinus Masurius pedibus ingredi ovantes dicit sequentibus eos non militibus, sed universo senatu.
Gellius HOME

bnf13038.52

Gellius, Noctes Atticae, 5, V Cuiusmodi ioco incavillatus sit Antiochum regem Poenus Hannibal. <<<     >>> VII 'Personae' vocabulum quam lepide interpretatus sit quamque esse vocis eius originem dixerit Gavius Bassus.
monumenta.ch > Gellius > 1 > 6

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik