monumenta.ch > Gellius > 5
Gellius, Noctes Atticae, 5, IV De verbo 'duovicesimo', quod volgo incognitum, set a viris doctis multifariam in libris scriptum est. <<<     >>> VI De coronis militaribus; quae sit earum triumphalis, quae obsidionalis, quae civica, quae muralis, quae castrensis, quae navalis, quae ovalis, quae oleaginea.

Gellius, Noctes Atticae, 5, Caput V Cuiusmodi ioco incavillatus sit Antiochum regem Poenus Hannibal.

1 In libris veterum memoriarum scriptum est Hannibalem Carthaginiensem apud regem Antiochum facetissime cavillatum esse. 2 Ea cavillatio huiuscemodi fuit: Ostendebat ei Antiochus in campo copias ingentis, quas bellum populo Romano facturus comparaverat, convertebatque exercitum insignibus argenteis et aureis florentem; 3 inducebat etiam currus cum falcibus et elephantos cum turribus equitatumque frenis, ephippiis, monilibus, phaleris praefulgentem. 4 Atque ibi rex contemplatione tanti ac tam ornati exercitus gloriabundus Hannibalem aspicit et 'putasne' inquit 'conferri posse ac satis esse Romanis haec omnia?' 5 Tum Poenus eludens ignaviam inbelliamque militum eius pretiose armatorum: 'Satis, plane satis esse credo Romanis haec omnia, etiamsi avarissimi sunt.' 6 Nihil prorsum neque tam lepide neque tam acerbe dici potest: 7 rex de numero exercitus sui ac de aestimanda aequiperatione quaesiverat, respondit Hannibal de praeda.
Gellius HOME

bnf13038.52