monumenta.ch > Gellius > 1 > 6 > 6 > 20 > 9 > 8 > 4 > 9 > 9 > 8 > 8 > 9 > 8 > 9 > 8 > 20 > 4 > 18 > 1 > 1 > 4 > 4 > 9 > 5 > 8 > 4 > 4 > 9 > 8 > 8 > 20 > 6 > 6 > 5 > 20 > 1 > 4 > 15 > 5 > 5 > 1 > 4
Gellius, Noctes Atticae, 5, III Quae causa quodque initium fuisse dicatur Protagorae ad philosophiae litteras adeundi. <<<     >>> V Cuiusmodi ioco incavillatus sit Antiochum regem Poenus Hannibal.

Gellius, Noctes Atticae, 5, Caput IV De verbo 'duovicesimo', quod volgo incognitum, set a viris doctis multifariam in libris scriptum est.

1 Apud Sigillaria forte in libraria ego et Iulius Paulus poeta, vir memoria nostra doctissimus, consideramus; atque ibi expositi erant Fabii annales, bonae atque sincerae vetustatis libri, quos venditor sine mendis esse contendebat. 2 Grammaticus autem quispiam de nobilioribus ab emptore ad spectandos libros adhibitus repperisse unum in libro mendum dicebat; sed contra librarius in quodvis pignus vocabat, si in una uspiam littera delictum esset. 3 Ostendebat grammaticus ita scriptum in libro quarto: 'Quapropter tum primum ex plebe alter consul factus est duovicesimo anno, postquam Romam Galli ceperunt.' 4 'Non' inquit '"duovicesimo", sed "duoetvicesimo" scribi oportuit. 5 Quid enim est "duovicesimo?"' * * * hic ita scripsit: 'Mortuus est anno duovicesimo; rex fuit annos XXI * * * '
Gellius HOME

bnf13038.52