monumenta.ch > Gellius > 10 > 2 > 18 > 12 > > 10 > 15 > 10 > 2 > 14 > 2 > 18 > 19 > 26 > 14 > 19 > 14 > 3 > 14 > 14 > 10 > 2 > 10 > 2
Gellius, Noctes Atticae, 5, I Quod Musonius philosophus reprehendit inprobavitque laudari philosophum disserentem a vociferantibus et in laudando gestientibus. <<<     >>> III Quae causa quodque initium fuisse dicatur Protagorae ad philosophiae litteras adeundi.

Gellius, Noctes Atticae, 5, Caput II Super equo Alexandri regis, qui Bucephalas appellatus est.

1 Equus Alexandri regis et capite et nomine 'Bucephalas' fuit. 2 Emptum Chares scripsit talentis tredecim et regi Philippo donatum; hoc autem aeris nostri summa est sestertia trecenta duodecim. 3 Super hoc equo dignum memoria visum, quod, ubi ornatus erat armatusque ad proelium, haud umquam inscendi sese ab alio nisi ab rege passus sit. 4 Id etiam de isto equo memoratum est, quod, cum insidens in eo Alexander bello Indico et facinora faciens fortia in hostium cuneum non satis sibi providens inmisisset coniectisque undique in Alexandrum telis vulneribus altis in cervice atque in latere equus perfossus esset, moribundus tamen ac prope iam exsanguis e mediis hostibus regem vivacissimo cursu retulit atque, ubi eum extra tela extulerat, ilico concidit et domini iam superstitis securus quasi cum sensus humani solacio animam exspiravit. 5 Tum rex Alexander parta eius belli victoria oppidum in isdem locis condidit idque ob equi honores 'Bucephalon' appellavit.
Gellius HOME

bnf13038.51