monumenta.ch > Gellius > 11 > 13 > 10 > 21 > 19 > 17 > 11 > 13 > 12 > 14 > 24 > 2 > 10 > 15 > 22 > 12 > 16 > 21 > 16 > 21 > 14 > 2 > 19 > 10 > 17 > 25 > 11 > 29 > 13 > 17 > 11 > 2 > 13 > 10 > 16 > 14 > 22 > 12 > 12 > 14 > 11 > 13 > 19 > 26 > 19
Gellius, Noctes Atticae, 4, XVIII De P. Africano superiore sumpta quaedam ex annalibus memoratu dignissima. <<<     >>> XX Notati a censoribus, qui audientibus iis dixerant ioca quaedam intempestiviter; ac de eius quoque nota deliberatum, qui steterat forte apud eos oscitabundus.

Gellius, Noctes Atticae, 4, Caput XIX Quid M. Varro in logistorico scripserit de moderando victu puerorum inpubium.

1 Pueros inpubes conpertum est, si plurimo cibo nimioque somno uterentur, hebetiores fieri ad veterni usque aut eluci tarditatem, corporaque eorum inprocera fieri minusque adolescere. 2 Idem plerique alii medicorum philosophorumque et M. Varro in logistorico scripsit, qui inscriptus est Catus aut de liberis educandis.
Gellius HOME

bnf13038.51