monumenta.ch > Gellius > 11 > 13 > 10 > 21 > 19 > 17 > 11 > 13 > 12 > 14 > 24 > 2 > 10 > 15 > 22 > 12 > 16 > 21 > 16
Gellius, Noctes Atticae, 4, XV Defensa a culpa sententia ex historia Sallustii, quam iniqui eius cum insectatione maligni reprehenderint. <<<     >>> XVII De natura quarundam particularum, quae praepositae verbis intendi atque produci barbare et inscite videntur, exemplis rationibusque plusculis disceptatum.

Gellius, Noctes Atticae, 4, Caput XVI De vocabulis quibusdam a Varrone et Nigidio contra cotidiani sermonis consuetudinem declinatis; atque inibi id genus quaedam cum exemplis veterum relata.

1 M. Varronem et P. Nigidium, viros Romani generis doctissimos, comperimus non aliter elocutos esse et scripsisse, quam 'senatuis' et 'domuis' et 'fluctuis', qui est patrius casus ab eo, quod est 'senatus', 'domus'<, 'fluctus'>; huic 'senatui', <'domui',> 'fluctui' ceteraque is consimilia pariter dixisse. 2 Terentii quoque comici versus in libris veteribus itidem scriptus est:

eius anuis causa, opinor, quae est emortua.

3 Hanc eorum auctoritatem quidam e veteribus grammaticis ratione etiam firmare voluerunt, quod omnis dativus singularis 'i' littera finitus, si non similis est genetivi singularis, 's' littera addita genetivum singularem facit, ut 'patri patris', 'duci ducis', 'caedi caedis'. 4 'Cum igitur' inquiunt 'in casu dandi "huic senatui" dicamus, genetivus ex eo singularis "senatuis" est, non "senatus".' 5 Et non omnes concedunt in casu dativo 'senatui' magis dicendum quam 'senatu'. 6 Sicuti Lucilius in eodem casu 'victu' et 'anu' dicit, non 'victui' nec 'anui', in hisce versibus:

quod sumptum atque epulas victu praeponis honesto

et alio in loco: 'anu noceo' inquit. 7 Vergilius quoque in casu dandi 'aspectu' dicit, non 'aspectui':

teque aspectu ne subtrahe nostro

et in georgicis:

quod nec concubitu indulgent.

8 C. etiam Caesar, gravis auctor linguae Latinae, in Anticatone: 'unius' inquit 'arrogantiae, superbiae dominatuque.' Item in Dolabellam actionis I. lib. I.: 'Isti, quorum in aedibus fanisque posita et honori erant et ornatu.' 9 In libris quoque analogicis omnia istiusmodi sine <'i'> littera dicenda censet.
Gellius HOME

bnf13038.49

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik