monumenta.ch > Gellius > 10 > 2 > 18 > 12 > > 10 > 15 > 10 > 2 > 14 > 2 > 18 > 19 > 26 > 14 > 19 > 14 > 3 > 14 > 14 > 10 > 2 > 10 > 2 > 2 > > 15 > 14 > 14 > 15
Gellius, Noctes Atticae, 4, XIV Narratur historia de Hostilio Mancino aedilium et Manilia meretrice; verbaque decreti tribunorum, ad quos a Manilia provocatum est. <<<     >>> XVI De vocabulis quibusdam a Varrone et Nigidio contra cotidiani sermonis consuetudinem declinatis; atque inibi id genus quaedam cum exemplis veterum relata.

Gellius, Noctes Atticae, 4, Caput XV Defensa a culpa sententia ex historia Sallustii, quam iniqui eius cum insectatione maligni reprehenderint.

1 Elegantia orationis Sallustii verborumque fingendi et novandi studium cum multa prorsus invidia fuit, multique non mediocri ingenio viri conati sunt reprehendere pleraque et obtrectare. In quibus plura inscite aut maligne vellicant. Nonnulla tamen videri possunt non indigna reprehensione; quale illud in Catilinae historia repertum est, quod habeat eam speciem quasi parum adtente dictum. Verba Sallustii haec sunt: 2 'Ac mihi quidem, tametsi hautquaquam par gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum, tamen inprimis arduum videtur res gestas scribere: primum, quod facta dictis exaequanda sunt; dein, quia plerique, quae delicta reprehenderis, malivolentia et invidia dicta putant. Ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit; supra, veluti ficta, pro falsis ducit.' 3 'Proposuit' inquiunt 'dicturum causas, quamobrem videatur esse arduum res gestas scribere; atque ibi cum primam causam <dixerit, dein non alteram causam>, sed querellas dicit. 4 Non enim causa videri debet, cur historiae opus arduum sit, quod hi, qui legunt, aut inique interpretantur quae scripta sunt, aut vera esse non credunt.' 5 Obnoxiam quippe et obiectam falsis existimationibus eam rem dicendam aiunt quam 'arduam'; quia, quod est arduum, sui operis difficultate est arduum, non opinionis alienae erroribus. 6 Haec illi malivoli reprehensores dicunt. Sed 'arduum' Sallustius non pro difficili tantum, sed pro eo quoque ponit, quod Graeci χαλεπόν appellant, quod est cum difficile, tum molestum quoque et incommodum et intractabile. Quorum verborum significatio a sententia Sallustii supra scripta non abhorret.
Gellius HOME

bnf13038.49