monumenta.ch > Gellius > 11 > 13 > 10 > 21 > 19 > 17 > 11 > 13 > 12 > 14 > 24 > 2 > 10 > 15 > 22 > 12 > 16 > 21 > 16 > 21 > 14 > 2 > 19 > 10 > 17 > 25 > 11 > 29 > 13 > 17 > 11 > 2 > 13 > 10 > 16 > 14 > 22 > 12 > 12
Gellius, Noctes Atticae, 4, XI Quae qualiaque sint, quae Aristoxenus quasi magis comperta de Pythagora memoriae mandavit; et quae item Plutarchus in eundem modum de eodem Pythagora scripserit. <<<     >>> XIII Quod incentiones quaedam tibiarum certo modo factae ischiacis mederi possunt.

Gellius, Noctes Atticae, 4, Caput XII Notae et animadversiones censoriae in veteribus monumentis repertae memoria dignae.

1 Si quis agrum suum passus fuerat sordescere eumque indiligenter curabat ac neque araverat neque purgaverat, sive quis arborem suam vineamque habuerat derelictui, non id sine poena fuit, sed erat opus censorium, censoresque aerarium faciebant. 2 Item, quis eques Romanus equum habere gracilentum aut parum nitidum visus erat, 'inpolitiae' notabatur; id verbum significat, quasi tu dicas 'incuriae'. 3 Cuius rei utriusque auctoritates sunt, et M. Cato id saepenumero adtestatus est.
Gellius HOME

bnf13038.49