monumenta.ch > Gellius > 15 > 9 > 8
Gellius, Noctes Atticae, 4, VII De epistula Valerii Probi grammatici ad Marcellum scripta super accentu nominum quorundam Poenicorum. <<<     >>> IX Quid significet proprie 'religiosus'; et in quae diverticula significatio istius vocabuli flexa sit; et verba Nigidii Figuli ex commentariis eius super ea re sumpta.

Gellius, Noctes Atticae, 4, Caput VIII Quid C. Fabricius de Cornelio Rufino homine avaro dixerit, quem cum odisset inimicusque esset, designandum tamen consulem curavit.

1 Fabricius Luscinus magna gloria vir magnisque rebus gestis fuit. 2 P. Cornelius Rufinus manu quidem strenuus et bellator bonus militarisque disciplinae peritus admodum fuit, sed furax homo et avaritia acri erat. 3 Hunc Fabricius non probabat neque amico utebatur osusque eum morum causa fuit. 4 Sed cum in temporibus rei difficillimis consules creandi forent et is Rufinus peteret consulatum competitoresque eius essent inbelles quidam et futtiles, summa ope adnixus est Fabricius, uti Rufino consulatus deferretur. 5 Eam rem plerisque admirantibus, quod hominem avarum, cui esset inimicissimus, creari <consulem vellet, 6 'malo,' inquit 'civis me> compilet, quam hostis vendat'. 7 Hunc Rufinum postea bis consulatu et dictatura functum censor Fabricius senatu movit ob luxuriae notam, quod decem pondo libras argenti facti haberet. 8 Id autem, quod supra scripsi Fabricium de Cornelio Rufino ita, uti in pleraque historia scriptum est, dixisse, M. Cicero non aliis a Fabricio, sed ipsi Rufino gratias agenti, quod <ope> eius designatus esset, dictum esse refert in libro secundo de oratore.
Gellius HOME

bnf13038.47