monumenta.ch > Gellius > 30 > 7 > 7 > 7 > 7 > 7 > 7 > 7 > 7 > 7 > 1 > 7 > 6 > 7 > 7 > 2 > 9 > 8 > 7 > 20 > 7
Gellius, Noctes Atticae, 4, VI Verba veteris senatusconsulti posita, quo decretum est hostiis maioribus expiandum, quod in sacrario hastae Martiae movissent; atque ibi enarratum, quid sint 'hostiae succidaneae', quid item 'porca paecidanea'; et quod Capito Ateius ferias quasdam 'praecidaneas' appellavit. <<<     >>> VIII Quid C. Fabricius de Cornelio Rufino homine avaro dixerit, quem cum odisset inimicusque esset, designandum tamen consulem curavit.

Gellius, Noctes Atticae, 4, Caput VII De epistula Valerii Probi grammatici ad Marcellum scripta super accentu nominum quorundam Poenicorum.

1 Valerius Probus grammaticus inter suam aetatem praestanti scientia fuit. 2 Is 'Hannibalem' et 'Hasdrubalem' et 'Hamilcarem' ita pronuntiabat, ut paenultimam circumflecteret, et est epistula eius scripta ad Marcellum, in qua Plautum et Ennium multosque alios veteres eo modo pronuntiasse affirmat, 3 solius tamen Ennii versum unum ponit ex libro, qui Scipio inscribitur. 4 Eum versum quadrato numero factum subiecimus, in quo, nisi tertia syllaba de Hannibalis nomine circumflexe promatur, numerus clausurus est. 5 Versus Ennii, quem dixit, ita est:

quaque propter Hannibalis copias considerat.

Gellius HOME

bnf13038.47