monumenta.ch > Gellius > 15 > 9 > 8 > 20 > 5 > 10 > 9 > 6 > 18 > 8 > 15 > 2 > 4 > 18 > 20 > 15 > 15 > 3 > 4
Gellius, Noctes Atticae, 4, III Quod nullae fuerunt rei uxoriae actiones in urbe Roma ante Carvilianum divortium; atque inibi, quid sit proprie 'paelex', quaeque eius vocabuli ratio sit. <<< >>> V Historia narrata de perfidia aruspicum Etruscorum; quodque ob eam rem versus hic a pueris Romae urbe tota cantatus est: 'Malum consilium consultori pessimum est'.
Gellius, Noctes Atticae, 4, Caput IV Quid Servius Sulpicius in libro, qui est de dotibus, scripserit de iure atque more veterum sponsaliorum.
1 Sponsalia in ea parte Italiae, quae Latium appellatur, hoc more atque iure solita fieri scripsit Servius Sulpicius in libro, quem scripsit de dotibus: 2 'Qui uxorem' inquit 'ducturus erat, ab eo, unde ducenda erat, stipulabatur eam in matrimonium datum * * * iri; qui ducturus erat, itidem spondebat. Is contractus stipulationum sponsionumque dicebatur "sponsalia". Tunc, quae promissa erat, "sponsa" appellabatur, qui spoponderat ducturum, "sponsus". Sed si post eas stipulationis uxor non dabatur aut non ducebatur, qui stipulabatur, ex sponsu agebat. Iudices cognoscebant. Iudex quamobrem data acceptave non esset uxor quaerebat. Si nihil iustae causae videbatur, litem pecunia aestimabat, quantique interfuerat eam uxorem accipi aut dari, eum, qui spoponderat, <ei> qui stipulatus erat, condemnabat.' 3 Hoc ius sponsaliorum observatum dicit Servius ad id tempus, quo civitas universo Latio lege Iulia data est. 4 Haec eadem Neratius scripsit in libro quem de nuptiis composuit.
Gellius HOME
bnf13038.46