monumenta.ch > Gellius > 10 > 2 > 18 > 12 > > 10 > 15 > 10 > 2 > 14 > 2 > 18 > 19 > 26 > 14 > 19 > 14 > 3 > 14 > 14 > 10 > 2 > 10 > 2 > 2 > > 15 > 14 > 14 > 15 > 11 > 28 > 11 > 16 > 13 > 24 > 15 > 12 > 17
Gellius, Noctes Atticae, 3, XVI Temporis varietas in puerperis mulierum quaenam sit a medicis et a philosophis tradita; atque inibi poetarum quoque veterum super eadem re opiniones multaque alia auditu atque memoratu digna; verbaque ipsa Hippocratis medici ex libro illius sumpta, qui inscriptus est περὶ τροφῆς. <<< >>> XVIII Quid sint 'pedari senatores' et quam ob causam ita appellati; quamque habeant originem verba haec ex edicto tralaticio consulum: 'senatores quibusque in senatu sententiam dicere licet'.
Gellius, Noctes Atticae, 3, Caput XVII Id quoque esse a gravissimis viris memoriae mandatum, quod tris libros Plato Philolai Pythagorici et Aristoteles pauculos Speusippi philosophi mercati sunt pretiis fidem non capientibus.
1 Memoriae mandatum est Platonem philosophum tenui admodum pecunia familiari fuisse atque eum tamen tris Philolai Pythagorici libros decem milibus denarium mercatum. 2 Id ei pretium donasse quidam scripserunt amicum eius Dionem Syracosium. 3 Aristotelem quoque traditum libros pauculos Speusippi philosophi post mortem eius emisse talentis Atticis tribus; ea summa fit nummi nostri sestertia duo et septuaginta milia. 4 Τίμων amarulentus librum maledicentissimum conscripsit, qui σίλλος inscribitur. 5 In eo libro Platonem philosophum contumeliose appellat, quod inpenso pretio librum Pythagoricae disciplinae emisset exque eo Timaeum, nobilem illum dialogum, concinnasset. Versus super ea re Τίμωνος hi sunt:
καὶ σύ, Πλάτων, καὶ γάρ σε μαθητείης πόθος ἔσχεν,
πολλῶν δ' ἀργυρίων ὀλίγην ἠλλάξαο βίβλον,
ἔνθεν ἀπαρχόμενος <τιμαιο>γραφεῖν ἐδιδάχθης.
Gellius HOME
bnf4952.336 bnf13038.44