monumenta.ch > Gellius > 10 > 2 > 18 > 12 > > 10 > 15 > 10 > 2 > 14 > 2 > 18 > 19 > 26 > 14 > 19 > 14 > 3 > 14 > 14 > 10 > 2 > 10 > 2 > 2 > > 15 > 14 > 14 > 15 > 11 > 28 > 11 > 16 > 13 > 24 > 15 > 12 > 17 > 11 > 18 > 21 > 13 > 16 > 10 > 2 > 12
Gellius, Noctes Atticae, 3, XI Quibus et quam frivolis argumentis Accius in didascalicis utatur, quibus docere nititur Hesiodum esse quam Homerum natu antiquiorem. <<< >>> XIII Quod Demosthenes etiamtum adulescens, cum Platonis philosophi discipulus foret, audito forte Callistrato rhetore in contione populi destitit a Platone et sectatus Callistratum est.
Gellius, Noctes Atticae, 3, Caput XII Largum atque avidum bibendi a P. Nigidio, doctissimo viro, nova et prope absurda vocabuli figura 'bibosum' dictum.
1 Bibendi avidum P. Nigidius in commentariis grammaticis 'bibacem' et 'bibosum' dicit. 2 'Bibacem' ego ut 'edacem' a plerisque aliis dictum lego; 'bibosum' dictum nondum etiam usquam repperi nisi apud Laberium, neque aliud est, quod simili inclinatu dicatur. 3 Non enim simile est ut 'vinosus' aut 'vitiosus' ceteraque, quae hoc modo dicuntur, quoniam a vocabulis, non a verbo, inclinata sunt. 4 Laberius in mimo, qui Salinator inscriptus est, verbo hoc ita utitur:
non mammosa, non annosa, non bibosa, non procax.
Gellius HOME
bnf4952.333 bnf13038.42