monumenta.ch > Gellius > 1 > 6 > 6 > 20 > 9 > 8 > 4 > 9 > 9 > 8 > 8 > 9 > 8 > 9 > 8 > 20 > 4 > 18 > 1 > 1 > 4 > 4 > 9 > 5 > 8 > 4 > 4 > 9 > 8 > 8 > 20 > 6 > 6 > 5 > 20 > 1 > 4 > 15 > 5 > 5 > 1 > 4 > 4 > 5 > 5 > 6
Gellius, Noctes Atticae, 3, V Deliciarum vitium et mollities oculorum et corporis ab Arcesila philosopho cuidam obprobrata acerbe simul et festiviter. <<<     >>> VII Historia ex annalibus sumpta de Q. Caedicio tribuno militum; verbaque ex originibus M. Catonis apposita, quibus Caedici virtutem cum Spartano Leonida aequiperat.

Gellius, Noctes Atticae, 3, Caput VI De vi atque natura palmae arboris, quod lignum ex ea ponderibus positis renitatur.

1 Per hercle rem mirandam Aristoteles in septimo problematorum et Plutarchus in octavo symposiacorum dicit. 2 'Si super palmae' inquiunt 'arboris lignum magna pondera inponas ac tam graviter urgeas oneresque, ut magnitudo oneris sustineri non queat, non deorsum palma cedit nec intra flectitur, sed adversus pondus resurgit et sursum nititur recurvaturque'; 3 'propterea' inquit Plutarchus 'in certaminibus palmam signum esse placuit victoriae, quoniam ingenium ligni eiusmodi est, ut urgentibus opprimentibusque non cedat.'
Gellius HOME

bnf4952.331 bnf13038.39