monumenta.ch > Gellius > 5 > 6 > 9 > 3 > 8 > 23 > 3 > 4 > 1 > 4 > 9 > 3 > > 3 > 8 > 1 > 3 > 9 > 3 > 6 > 8 > 27 > 16 > 6 > 4 > 9 > > 5 > 8 > 3 > 5 > 18 > 6 > 3 > 4 > 17 > 25 > 3 > 11 > 13 > 20 > 22 > 4 > 5
Gellius, Noctes Atticae, 3, IV Quod P. Africano et aliis tunc viris nobilibus ante aetatem senectam barbam et genas radere mos patrius fuit. <<<     >>> VI De vi atque natura palmae arboris, quod lignum ex ea ponderibus positis renitatur.

Gellius, Noctes Atticae, 3, Caput V Deliciarum vitium et mollities oculorum et corporis ab Arcesila philosopho cuidam obprobrata acerbe simul et festiviter.

1 Plutarchus refert Arcesilaum philosophum vehementi verbo usum esse de quodam nimis delicato divite, qui incorruptus tamen et a stupro integer dicebatur. 2 Nam cum vocem eius infractam capillumque arte compositum et oculos ludibundos atque inlecebrae voluptatisque plenos videret: 'nihil interest,' inquit 'quibus membris cinaedi sitis, posterioribus an prioribus'.
Gellius HOME

bnf4952.330 bnf13038.39

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik