monumenta.ch > Gellius > 5 > 6 > 9 > 3 > 8 > 23 > 3 > 4 > 1 > 4 > 9 > 3 > > 3 > 8 > 1 > 3 > 9 > 3 > 6 > 8 > 27 > 16 > 6 > 4
Gellius, Noctes Atticae, 3, III De noscendis explorandisque Plauti comoediis, quoniam promisce verae atque falsae nomine eius inscriptae feruntur; atque inibi, quod Plautus et Naevius in carcere fabulas scriptitarint. <<< >>> V Deliciarum vitium et mollities oculorum et corporis ab Arcesila philosopho cuidam obprobrata acerbe simul et festiviter.
Gellius, Noctes Atticae, 3, Caput IV Quod P. Africano et aliis tunc viris nobilibus ante aetatem senectam barbam et genas radere mos patrius fuit.
1 In libris, quos de vita P. Scipionis Africani compositos legimus, scriptum esse animadvertimus P. Scipioni, Pauli filio, postquam de Poenis triumphaverat censorque fuerat, diem dictum esse ad populum a Claudio Asello tribuno plebis, cui equum in censura ademerat, eumque, cum esset reus, neque barbam desisse radi neque non candida veste uti neque fuisse cultu solito reorum. 2 Sed cum in eo tempore Scipionem minorem quadraginta annorum fuisse constaret, quod de barba rasa ita scriptum esset, mirabamur. 3 Comperimus autem ceteros quoque in isdem temporibus nobiles viros barbam in eiusmodi aetate rasitauisse, idcircoque plerasque imagines veterum, non admodum senum, sed in medio aetatis, ita factas videmus.
Gellius HOME
bnf4952.330 bnf13038.39