monumenta.ch > Gellius > 27
Gellius, Noctes Atticae, 2, XXVI Sermones M. Frontonis et Favorini philosophi de generibus colorum vocabulisque eorum Graecis et Latinis; atque inibi color 'spadix' cuiusmodi sit. <<<     >>> XXVIII Non esse compertum, cui deo rem divinam fieri oporteat, cum terra movet.

Gellius, Noctes Atticae, 2, Caput XXVII Quid T. Castricius existamarit super Sallustii verbis et Demosthenis, quibus alter Philippum descripsit, alter Sertorium.

1 Verba sunt haec gravia atque illustria de rege Philippo Demosthenis: Ἑώρων δ' αὐτὸν <τὸν> Φίλιππον, πρὸς ὃν ἦν ἡμῖν ἀγών, ὑπὲρ ἀρχῆς καὶ δυναστείας τὸν ὀφθαλμὸν ἐκκεκομμένον, τὴν κλεῖν κατεαγότα, τὴν χεῖρα, τὸ σκέλος πεπηρωμένον, πᾶν τι βουληθείη μέρος τύχη τοῦ σώματος παρελέσθαι, τοῦτο προϊέμενον, ὥστε τῶι λοιπῶι μετὰ τιμῆς καὶ δόξης ζῆν. 2 Haec aemulari volens Sallustius de Sertorio duce in historiis ita scribsit: 'Magna gloria tribunus militum in Hispania T. Didio imperante, magno usui bello Marsico paratu militum et armorum fuit, multaque tum ductu eius <iussu>que patrata primo per ignobilitatem, deinde per invidiam scriptorum incelebrata sunt, quae vivus facie sua ostentabat aliquot adversis cicatricibus et effosso oculo. Quin ille dehonestamento corporis maxime laetabatur neque illis anxius, quia reliqua gloriosius retinebat.' 3 De utriusque his verbis T. Castricius cum iudicaret, 'nonne' inquit 'ultra naturae humanae modum est dehonestamento corporis laetari? siquidem laetitia dicitur exultatio quaedam animi gaudio efferventior eventu rerum expetitarum. 4 Quanto illud sinceriusque et humanis magis condicionibus conveniens: πᾶν τι ἂν βουληθείη μέρος τύχη τοῦ σώματος παρελέσθαι, τοῦτο προϊέμενον. 5 Quibus verbis' inquit 'ostenditur Philippus non, ut Sertorius, corporis dehonestamento laetus, quod est' inquit 'insolens et inmodicum, sed prae studio laudis et honoris iacturarum damnorumque corporis contemptor, qui singulos artus suos fortunae prodigendos daret quaestu atque compendio gloriarum.'
Gellius HOME

bnf4952.327 bnf13038.36