monumenta.ch > Gellius > 14 > 17 > 11 > 25 > 14 > 13 > 12 > 22 > 21 > 19 > 26
Gellius, Noctes Atticae, 2, XXV Quid Graeci ἀναλογίαν, quid contra ἀνωμαλίαν vocent. <<<     >>> XXVII Quid T. Castricius existamarit super Sallustii verbis et Demosthenis, quibus alter Philippum descripsit, alter Sertorium.

Gellius, Noctes Atticae, 2, Caput XXVI Sermones M. Frontonis et Favorini philosophi de generibus colorum vocabulisque eorum Graecis et Latinis; atque inibi color 'spadix' cuiusmodi sit.

1 Favorinus philosophus, cum ad M. Frontonem consularem pedibus aegrum visum iret, voluit me quoque ad eum secum ire. 2 Ac deinde, cum ibi aput Frontonem plerisque viris doctis praesentibus sermones de coloribus vocabulisque eorum agitarentur, quod multiplex colorum facies, appellationes autem incertae et exiguae forent,3 'plura' inquit 'sunt' Favorinus 'in sensibus oculorum quam in verbis vocibusque colorum discrimina. 4 Nam ut alias eorum inconcinnitates omittamus, simplices isti rufus et viridis colores singula quidem vocabula, multas autem species differentis habent. 5 Atque eam vocum inopiam in lingua magis Latina video, quam in Graeca. Quippe qui "rufus" color a rubore quidem appellatus est, sed cum aliter rubeat ignis, aliter sanguis, aliter ostrum, aliter crocum, <aliter aurum,> has singulas rufi uarietates Latina oratio singulis propriisque vocabulis non demonstrat omniaque ista significat una "ruboris" appellatione, cum ex ipsis rebus vocabula colorum mutuatur et "igneum" aliquid dicit et "flammeum" et "sanguineum" et "croceum" et "ostrinum" et "aureum". 6 "Russus" enim color et "ruber" nihil a vocabulo "rufi" dinoscuntur neque proprietates eius omnes declarant, ξανθός autem et ἐρυθρός et πυρρός et κιρρός et φοῖνιξ habere quasdam distantias coloris rufi videntur vel augentes eum vel remittentes vel mixta quadam specie temperantes.' 7 Tum Fronto ad Favorinum: 'non infitias' inquit 'imus, quin lingua Graeca, quam tu videre elegisse, prolixior fusiorque sit quam nostra; sed in his tamen coloribus, quibus modo dixisti, denominandis non proinde inopes sumus, ut tibi videmur. 8 Non enim haec sunt sola vocabula rufum colorem demonstrantia, quae tu modo dixisti, "russus" et "ruber", sed alia quoque habemus plura, quam quae dicta abs te Graeca sunt: "fulvus" enim et "flavus" et "rubidus" et "poeniceus" et "rutilus" et "luteus" et "spadix" appellationes sunt rufi coloris aut acuentes eum quasi incendentes aut cum colore viridi miscentes aut nigro infuscantes aut uirenti sensim albo illuminantes. 9 Nam "poeniceus", quem tu Graece φοίνικα dixisti, et "rutilus" et "spadix" poenicei συνώνυμος, qui factus <e> Graeco noster est, exuberantiam splendoremque significant ruboris, quales sunt fructus palmae arboris non admodum sole incocti, unde spadici et poeniceo nomen est: 10 σπάδικα enim Dorici vocant avulsum e palma termitem cum fructu. 11 "Fulvus" autem videtur de rufo atque viridi mixtus in aliis plus viridis, in aliis plus rufi habere. Sic poeta verborum diligentissimus "fulvam aquilam" dicit et "iaspidem", "fuluos galeros" et "fulvum aurum" et "arenam fulvam" et "fulvum leonem", sic Q. Ennius in annalibus "aere fulvo" dixit. 12 "Flavus" contra videtur e viridi et rufo et albo concretus: sic "flaventes comae" et, quod mirari quosdam video, frondes olearum a Vergilio "flavae" dicuntur, 13 sic multo ante Pacuvius aquam "flavam" dixit et "fulvum pulverem". Cuius versus, quoniam sunt iucundissimi, libens commemini:

cedo tuum pedem <mi>, lymphis flavis fulvum ut
pulverem manibus isdem, quibus Vlixi saepe permulsi,
abluam lassitudinemque minuam manuum mollitudine.

14 "Rubidus" autem est rufus atrior et nigrore multo inustus, "luteus" contra rufus color est dilutior; 15 inde ei nomen quoque esse factum videtur. 16 Non igitur,' inquit 'mi Favorine, species rufi coloris plures aput Graecos, quam aput nos nominantur. 17 Sed ne viridis quidem color pluribus a vobis vocabulis dicitur, 18 neque non potuit Vergilius colorem equi significare viridem volens caerulum magis dicere ecum quam "glaucum", sed maluit verbo uti notiore Graeco, quam inusitato Latino. 19 Nostris autem veteribus "caesia" dicta est, quae a Graecis γλαυκῶπις, ut Nigidius ait, "de colore caeli quasi caelia."' 20 Postquam haec Fronto dixit, tum Favorinus scientiam rerum uberem verborumque eius elegantiam exosculatus: 'absque te' inquit 'uno forsitan lingua profecto Graeca longe anteisset; sed tu, mi Fronto, quod in versu Homerico est, id facis: 21 καί νύ κεν παρέλασσας ἀμφήριστον ἔθηκας. Sed cum omnia libens audivi, quae peritissime dixisti, tum maxime, quod varietatem flavi coloris enarrasti fecistique, ut intellegerem verba illa ex annali quarto decimo Ennii amoenissima, quae minime intellegebam:

verrunt extemplo placidum mare: marmore flavo
caeruleum spumat mare conferta rate pulsum;

22 non enim videbatur "caeruleum mare" cum "marmore flavo" convenire. 23 Sed cum sit, ita ut dixisti, flavus color e viridi et albo mixtus, pulcherrime prorsus spumas virentis maris "flavom marmor" appellavit.'
Gellius HOME

bnf4952.310 bnf13038.35

Gellius, Noctes Atticae, 2, XXV Quid Graeci ἀναλογίαν, quid contra ἀνωμαλίαν vocent. <<<     >>> XXVII Quid T. Castricius existamarit super Sallustii verbis et Demosthenis, quibus alter Philippum descripsit, alter Sertorium.
monumenta.ch > Gellius > 14 > 17 > 11 > 25 > 14 > 13 > 12 > 22 > 21 > 19 > 26

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik