monumenta.ch > Gellius > 14 > 17 > 11 > 25
Gellius, Noctes Atticae, 2, XXIV De vetere parsimonia; deque antiquis legibus sumptuariis. <<< >>> XXVI Sermones M. Frontonis et Favorini philosophi de generibus colorum vocabulisque eorum Graecis et Latinis; atque inibi color 'spadix' cuiusmodi sit.
Gellius, Noctes Atticae, 2, Caput XXV Quid Graeci ἀναλογίαν, quid contra ἀνωμαλίαν vocent.
1 In Latino sermone, sicut in Graeco, alii ἀναλογίαν sequendam putaverunt, alii ἀνωμαλίαν. 2 Ἀναλογία est similium similis declinatio, quam quidam Latine 'proportionem' vocant. 3 Ἀνωμαλία est inaequalitas declinationum consuetudinem sequens. 4 Duo autem Graeci grammatici illustres Aristarchus et Crates summa ope, 5 ille ἀναλογίαν, hic ἀνωμαλίαν defensitavit. M. Varronis liber <ad> Ciceronem de lingua Latina octavus nullam esse observationem similium docet inque omnibus paene verbis consuetudinem dominari ostendit: 6 'Sicuti cum dicimus' inquit '"lupus lupi", "probus probi" et "lepus leporis", item "paro paravi" et "lavo lavi", "pungo pupugi", "tundo tutudi" et "pingo pinxi". 7 Cumque' inquit 'a "ceno" et "prandeo" et "poto" et "cenatus sum" et "pransus sum" et "potus sum" dicamus, a "destringor" tamen et "extergeor" et "lavor" "destrinxi" et "extersi" et "lavi" dicimus. 8 Item cum dicamus ab "Osco", "Tusco", "Graeco" "Osce", "Tusce", "Graece", a "Gallo" tamen et "Mauro" "Gallice" et "Maurice" dicimus; item a "probus" "probe", <a> "doctus" "docte", sed <a> "rarus" non dicitur "rare", sed alii "raro" dicunt, alii "rarenter".' 9 Inde M. Varro in eodem libro: '"Sentior"' inquit 'nemo dicit et id per se nihil est, "adsentior" tamen fere omnes dicunt. Sisenna unus "adsentio" in senatu dicebat et eum postea multi secuti, neque tamen vincere consuetudinem potuerunt.' 10 Sed idem Varro in aliis libris multa pro ἀναλογίαι tuenda scribsit. 11 Sunt igitur ii tamquam loci quidam communes contra ἀναλογίαν dicere et item rursum pro ἀναλογίαι.
Gellius HOME
bnf4952.310 bnf13038.35