monumenta.ch > Gellius > 11 > 13 > 10 > 21 > 19 > 17 > 11 > 13 > 12 > 14 > 24 > 2 > 10 > 15 > 22 > 12 > 16 > 21 > 16 > 21 > 14 > 2 > 19 > 10 > 17 > 25 > 11 > 29 > 13 > 17 > 11 > 2 > 13 > 10 > 16 > 14 > 22 > 12 > 12 > 14 > 11 > 13 > 19 > 26 > 19 > 23
Gellius, Noctes Atticae, 2, XXII De vento 'iapyge' deque aliorum ventorum vocabulis regionibusque accepta ex Favorini sermonibus. <<< >>> XXIV De vetere parsimonia; deque antiquis legibus sumptuariis.
Gellius, Noctes Atticae, 2, Caput XXIII Consultatio diiudicatioque locorum facta ex comoedia Menandri et Caecilii, quae Plocium inscripta est.
1 Comoedias lectitamus nostrorum poetarum sumptas ac versas de Graecis Menandro aut Posidippo aut Apollodoro aut Alexide et quibusdam item aliis comicis. 2 Neque, cum legimus eas, nimium sane displicent, quin lepide quoque et venuste scriptae videantur, prorsus ut melius posse fieri nihil censeas. 3 Sed enim si conferas et componas Graeca ipsa, unde illa venerunt, ac singula considerate atque apte iunctis et alternis lectionibus committas, oppido quam iacere atque sordere incipiunt, quae Latina sunt; ita Graecarum, quas aemulari nequiverunt, facetiis atque luminibus obsolescunt. 4 Nuper adeo usus huius rei nobis venit. 5 Caecili Plocium legebamus; hautquaquam mihi et, qui aderant, displicebat. 6 Libitum et Menandri quoque Plocium legere, a quo istam comoediam verterat. 7 Sed enim postquam in manus Menander venit, a principio statim, di boni, quantum stupere atque frigere quantumque mutare a Menandro Caecilius visus est! Diomedis hercle arma et Glauci non dispari magis pretio existimata sunt. 8 Accesserat dehinc lectio ad eum locum, in quo maritus senex super uxore divite atque deformi querebatur, quod ancillam suam, non inscito puellam ministerio et facie haut inliberali, coactus erat venundare suspectam uxori quasi paelicem. Nihil dicam ego, quantum differat; versus utrimque eximi iussi et aliis ad iudicium faciundum exponi. 9 Menander sic:
ἐπ' ἀμφότερα νῦν ἡπίκληρος ἡ κ<αλὴ>
μέλλει καθευδήσειν. κατείργασται μέγα
καὶ περιβόητον ἔργον· ἐκ τῆς οἰκίας
ἐξέβαλε τὴν λυποῦσαν, ἣν ἐβούλετο,
ἵν' ἀποβλέπωσιν πάντες εἰς τὸ Κρωβύλης
πρόσωπον ἦι τ' εὔγνωστος οὖσ' ἐμὴ γυνὴ
δέσποινα. καὶ τὴν ὄψιν, ἣν ἐκτήσατο
ὄνος ἐν πιθήκοις τοῦτο δὴ τὸ λεγόμενον
ἔστιν. σιωπᾶν βούλομαι τὴν νύκτα τὴν
πολλῶν κακῶν ἀρχηγόν. οἴμοι Κρωβύλην
λαβεῖν ἔμ' εἰ καὶ δέκα τάλαντα . . .
τὴν ῥῖν' ἔχουσαν πηχέως· εἶτ' ἐστὶ τὸ
φρύαγμα πῶς ὑπόστατον; <μὰ τὸν> Δία
τὸν Ὀλύμπιον καὶ τὴν Ἀθηνᾶν, οὐδαμῶς.
παιδισκάριον θεραπευτικὸν δὲ καὶ λόγου
τάχιον ἀπαγέσθ' ὧδε. τίς ἄρ' ἂν εἰσάγοι;
10 Caecilius autem sic:
is demum miser est, qui aerumnam suam nescit occultare
†ferre: ita me uxor forma et factis facit, si taceam, tamen indicium.
quae nisi dotem, omnia, quae nolis, habet: qui sapiet, de me discet,
qui quasi ad hostes captus liber servio salva urbe atque arce.
quae mihi, quidquid placet, eo †privatu vim me servatum.
dum <ego> eius mortem inhio, egomet vivo mortuus inter vivos.
ea me clam se cum mea ancilla ait consuetum, id me arguit,
ita plorando, orando, instando atque obiurgando me obtudit,
eam uti venderem; nunc credo inter suas
aequalis et cognatas sermonem serit:
'quis vestrarum fuit integra aetatula,
quae hoc idem a viro
impetrarit suo, quod ego anus modo
effeci, paelice ut meum privarem virum?'
haec erunt concilia hodie, differor sermone miser.
11 Praeter venustatem autem rerum atque verborum in duobus libris nequaquam parem in hoc equidem soleo animum attendere, quod, quae Menander praeclare et apposite et facete scripsit, ea Caecilius, ne qua potuit quidem, conatus est enarrare, 12 sed quasi minime probanda praetermisit et alia nescio qua mimica inculcavit et illud Menandri de vita hominum media sumptum, simplex et verum et delectabile, nescio quo pacto omisit. Idem enim ille maritus senex cum altero sene vicino colloquens et uxoris locupletis superbiam deprecans haec ait:
{Α.} ἔχω δ' ἐπίκληρον Λάμιαν· οὐκ εἴρηκά σοι
τοῦτ'; εἶτ' ἄρ' οὐχί; κυρίαν τῆς οἰκίας
καὶ τῶν ἀγρῶν καὶ †πάντων ἀντ' ἐκείνης
ἔχομεν. {Β.} Ἄπολλον, ὡς χαλεπόν. {Α.} χαλεπώτατον.
ἅπασι δ' ἀργαλέα 'στίν, οὐκ ἐμοὶ μόνωι,
υἱῶι πολὺ μᾶλλον, θυγατρί. {Β.} πρᾶγμ' ἄμαχον λέγεις.
{Α.} εὖ οἶδα.
13 Caecilius vero hoc in loco ridiculus magis, quam personae isti, quam tractabat, aptus atque conveniens videri maluit. Sic enim haec corrupit:
{A.} sed tua morosane uxor, quaeso, est? {B.} ua! rogas?
{A.} qui tandem? {B.} taedet mentionis, quae mihi,
ubi domum adveni, adsedi, extemplo savium
dat ieiuna anima. {A.} nil peccat de savio:
ut devomas, vult, quod foris potaveris.
14 Quid de illo quoque loco in utraque comoedia posito existimari debeat, manifestum est, cuius loci haec ferme sententia: 15 Filia hominis pauperis in pervigilio vitiata est. 16 Ea res clam patrem fuit, et habebatur pro virgine. 17 Ex eo vitio gravida mensibus exactis parturit. 18 Servus bonae frugi, cum pro foribus domus staret et propinquare partum erili filiae atque omnino vitium esse oblatum ignoraret, gemitum et ploratum audit puellae in puerperio enitentis: timet, irascitur, suspicatur, miseretur, dolet. 19 Hi omnes motus eius affectionesque animi in Graeca quidem comoedia mirabiliter acres et illustres, apud Caecilium autem pigra istaec omnia et a rerum dignitate atque gratia vacua sunt. 20 Post, ubi idem servus percontando, quod acciderat repperit, has aput Menandrum voces facit:
ὦ τρὶς κακόδαιμον, ὅστις ὢν πένης γαμεῖ
καὶ παιδοποιεῖ. ὡς ἀλόγιστός ἐστ' ἀνήρ,
ὃς μήτε φυλακὴν τῶν ἀναγκαίων ἔχει,
μήτ', ἂν ἀτυχήσηι εἰς τὰ κοινὰ τοῦ βίου,
ἐπαμφιέσαι δύναιτο τοῦτο χρήμασιν,
ἀλλ' ἐν ἀκαλύπτωι καὶ ταλαιπώρωι βίωι
χειμαζόμενος ζῆι τῶν μὲν ἀνιαιρῶν ἔχων
τὸ μέρος ἁπάντων, <τῶν δ'> ἀγαθῶν οὐδὲν μέρος.
ὑπὲρ γὰρ ἑνὸς ἀλγῶν ἅπαντας νουθετῶ.
21 Ad horum autem sinceritatem veritatemque verborum an adspiraverit Caecilius, consideremus. Versus sunt hi Caecili trunca quaedam ex Menandro dicentis et consarcinantis verba tragici tumoris:
is demum infortunatus est homo,
pauper qui educit in egestatem liberos,
cui fortuna et res ut est continuo patet.
nam opulento famam facile occultat factio.
22 Itaque, ut supra dixi, cum haec Caecilii seorsum lego, neutiquam videntur ingrata ignavaque, cum autem Graeca comparo et contendo, non puto Caecilium sequi debuisse, quod assequi nequiret.
Gellius HOME
bnf4952.310 bnf13038.33
Gellius, Noctes Atticae, 2, XXII De vento 'iapyge' deque aliorum ventorum vocabulis regionibusque accepta ex Favorini sermonibus. <<< >>> XXIV De vetere parsimonia; deque antiquis legibus sumptuariis.
monumenta.ch > Gellius > 11 > 13 > 10 > 21 > 19 > 17 > 11 > 13 > 12 > 14 > 24 > 2 > 10 > 15 > 22 > 12 > 16 > 21 > 16 > 21 > 14 > 2 > 19 > 10 > 17 > 25 > 11 > 29 > 13 > 17 > 11 > 2 > 13 > 10 > 16 > 14 > 22 > 12 > 12 > 14 > 11 > 13 > 19 > 26 > 19 > 23
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik