monumenta.ch > Gellius > 14 > 17 > 11 > 25 > 14 > 13 > 12 > 22
Gellius, Noctes Atticae, 2, XXI Super eo sidere, quod Graeci ἅμαξαν, nos 'septentriones' vocamus; ac de utriusque vocabuli ratione et origine. <<< >>> XXIII Consultatio diiudicatioque locorum facta ex comoedia Menandri et Caecilii, quae Plocium inscripta est.
Gellius, Noctes Atticae, 2, Caput XXII De vento 'iapyge' deque aliorum ventorum vocabulis regionibusque accepta ex Favorini sermonibus.
1 Apud mensam Favorini in convivio familiari legi solitum erat aut vetus carmen melici poetae aut historia partim Graecae linguae, alias Latinae. 2 Legebatur ergo ibi tunc in carmine Latino 'iapyx' ventus quaesitumque est, quis hic ventus et quibus ex locis spiraret et quae tam infrequentis vocabuli ratio esset; atque etiam petebamus, ut super ceterorum nominibus regionibusque docere nos ipse vellet, quia vulgo neque de appellationibus eorum neque de finibus neque de numero conveniret. 3 Tum Favorinus ita fabulatus est: 'Satis' inquit 'notum est limites regionesque esse caeli quattuor: exortum, occasum, meridiem, septentriones. 4 Exortus et occasus mobilia et varia sunt, meridies septentrionesque statu perpetuo stant et manent. 5 Oritur enim sol non indidem semper, sed aut "aequinoctialis" oriens dicitur, cum in circulo currit, qui appellatur ἰσημερινός, aut "solstitialis", quae sunt θεριναὶ τροπαί, aut "brumalis", quae sunt χειμεριναὶ τροπαί. 6 Item cadit sol non in eundem semper locum. Fit enim similiter occasus eius aut "aequinoctialis" aut "solstitialis" aut "brumalis". 7 Qui ventus igitur ab oriente verno, id est aequinoctiali, venit, nominatur "eurus" ficto vocabulo, ut isti ἐτυμολογικοί aiunt, ὁ ἀπὸ τῆς ἠοῦς ῥέων. 8 Is alio quoque a Graecis nomine ἀφηλιώτης, Romanis nauticis "subsolanus" cognominatur. 9 Sed qui ab aestiva et solstitiali orientis meta venit, Latine "aquilo", βορέας Graece dicitur, eumque propterea quidam dicunt ab Homero αἰθρηγενέτην appellatum; boream autem putant dictum ἀπὸ τῆς βοῆς, quoniam sit violenti flatus et sonori. 10 Tertius ventus, qui ab oriente hiberno spirat – "volturnum" Romani vocant – , eum plerique Graeci mixto nomine, quod inter notum et eurum sit, εὐρόνοτον appellant. 11 Hi sunt igitur tres venti orientales: "aquilo", "volturnus", "eurus", quorum medius eurus est. 12 His oppositi et contrarii sunt alii tres occidui: "caurus", quem solent Graeci <appellare> ἀργεστήν: is adversus aquilonem flat; item alter "favonius", qui Graece ζέφυρος vocatur: is adversus eurum flat; tertius "africus", qui Graece λίψ: <is> adversus volturnum facit. 13 Hae duae regiones caeli orientis occidentisque inter sese adversae sex habere ventos videntur. 14 Meridies autem, quoniam certo atque fixo limite est, unum meridialem ventum habet: is Latine "auster", Graece νότος nominatur, quoniam est nebulosus atque umectus; νοτίς enim Graece umor nominatur. 15 Septentriones autem habent ob eandem causam unum. Is obiectus derectusque in austrum, Latine "septentrionarius", Graece ἀπαρκτίας appellatus. 16 Ex his octo ventis alii quattuor ventos detrahunt atque id facere se dicunt Homero auctore, qui solos quattuor ventos noverit: eurum, austrum, aquilonem, favonium, 17 a quattuor caeli partibus, quas quasi primas nominavimus, oriente scilicet atque occidente latioribus atque simplicibus, non tripertitis. 18 Partim autem sunt, qui pro octo duodecim faciant tertios quattuor in media loca inserentes circum meridiem <et> septentriones eadem ratione, qua secundi quattuor intersiti sunt inter primores duos apud orientem occidentemque. 19 'Sunt porro alia quaedam nomina quasi peculiarium ventorum, quae incolae in suis quisque regionibus fecerunt aut ex locorum vocabulis, in quibus colunt, <aut> ex alia qua causa, quae ad faciendum vocabulum acciderat. 20 Nostri namque Galli ventum ex sua terra flantem, quem saevissimum patiuntur, "circium" appellant a turbine, opinor, eius ac vertigine; 21 <ex> Ἰαπυγίας ipsius orae proficiscentem quasi sinibus Apuli eodem, quo ipsi sunt, nomine "iapygem" dicunt. 22 Eum esse propemodum caurum existimo; nam et est occidentalis et videtur exadversum eurum flare. 23 Itaque Vergilius Cleopatram e navali proelio in Aegyptum fugientem vento "iapyge" ferri ait, ecum quoque Apulum eodem, quo ventum, vocabulo "iapygem" appellavit. 24 Est etiam ventus nomine καικίας, quem Aristoteles ita flare dicit, ut nubes non procul propellat, sed ut ad sese vocet, ex quo versum istum proverbialem factum ait:
ἕλκων ἐφ' αὑτὸν ὥσ<τε> καικίας νέφος.
25 Praeter hos autem, quos dixi, sunt alii plurifariam venti commenticii et suae quisque regionis indigenae, ut est Horatianus quoque ille "atabulus", quos ipsos quoque executurus fui; addidissemque eos, qui "etesiae" et "prodromi" appellitantur, qui certo tempore anni, cum canis oritur, ex alia atque alia parte caeli spirant, rationesque omnium vocabulorum, quoniam plus paulo adbibi, effutissem, nisi multa iam prosus omnibus vobis reticentibus verba fecissem, quasi fieret a me ἀκρόασις ἐπιδεικτική. 26 In convivio autem frequenti loqui solum unum neque honestum est' inquit 'neque commodum.' 27 Haec nobis Favorinus in eo, quo dixi, tempore apud mensam suam summa cum elegantia verborum totiusque sermonis comitate atque gratia denarravit. 28 Sed quod ait ventum, qui ex terra Gallia flaret, 'circium' appellari, M. Cato in libris originum eum ventum 'cercium' dicit, non 'circium'. 29 Nam cum de Hispanis scriberet, qui citra Hiberum colunt, verba haec posuit: 'Set in his regionibus ferrareae, argentifodinae pulcherrimae, mons ex sale mero magnus; quantum demas, tantum adcrescit. Ventus cercius, cum loquare, buccam implet, armatum hominem, plaustrum oneratum percellit.' 30 Quod supra autem dixi ἐτησίας ex alia atque alia parte caeli flare, haut scio an secutus opinionem multorum temere dixerim. 31 P. enim Nigidii in secundo librorum, quos de vento composuit, verba haec sunt: 'Et ἐτησίαι et austri anniversarii secundo sole flant.' Considerandum igitur est, quid sit 'secundo sole'.
Gellius HOME
bnf4952.310 bnf13038.32
Gellius, Noctes Atticae, 2, XXI Super eo sidere, quod Graeci ἅμαξαν, nos 'septentriones' vocamus; ac de utriusque vocabuli ratione et origine. <<< >>> XXIII Consultatio diiudicatioque locorum facta ex comoedia Menandri et Caecilii, quae Plocium inscripta est.
monumenta.ch > Gellius > 14 > 17 > 11 > 25 > 14 > 13 > 12 > 22
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik