monumenta.ch > Gellius > 14 > 17 > 11 > 25 > 14 > 13 > 12 > 22 > 21 > 19 > 26 > 2 > > 10 > 24 > 14 > 21 > 28 > 24 > 21
Gellius, Noctes Atticae, 2, XX Quae volgo dicuntur 'vivaria', id vocabulum veteres non dixisse; et quid pro eo P. Scipio in oratione ad populum, quid postea M. Varro in libris de re rustica dixerit. <<<     >>> XXII De vento 'iapyge' deque aliorum ventorum vocabulis regionibusque accepta ex Favorini sermonibus.

Gellius, Noctes Atticae, 2, Caput XXI Super eo sidere, quod Graeci ἅμαξαν, nos 'septentriones' vocamus; ac de utriusque vocabuli ratione et origine.

1 Ab Aegina in Piraeum complusculi earundem disciplinarum sectatores Graeci Romanique homines eadem in navi tramittebamus. 2 Nox fuit et clemens mare et anni aestas caelumque liquide serenum. Sedebamus ergo in puppi simul universi et lucentia sidera considerabamus. 3 Tum, qui eodem in numero Graecas res eruditi erant, quid ἅμαξα esset, et quaenam maior et quae minor, cur ita appellata et quam in partem procedentis noctis spatio moveretur et quamobrem Homerus solam eam non occidere dicat, tum et quaedam alia, scite ista omnia ac perite disserebant. 4 Hic ego ad nostros iuvenes convertor et 'quin' inquam 'vos opici dicitis mihi, quare, quod ἅμαξαν Graeci vocant, nos "septentriones" vocamus? 5 non enim satis est, quod septem stellas videmus, sed quid hoc totum, quod "septentriones" dicimus, significet, scire' inquam 'id prolixius volo.' 6 Tum quispiam ex his, qui se ad litteras memoriasque veteres dediderat: 'vulgus' inquit 'grammaticorum "septentriones" a solo numero stellarum dictum putat. 7 "Triones" enim per sese nihil significare aiunt, sed vocabuli esse supplementum; sicut in eo, quod "quinquatrus" dicamus, quinque ab Idibus dierum numerus sit, "atrus" nihil. 8 Sed ego quidem cum L. Aelio et M. Varrone sentio, qui "triones" rustico vocabulo boves appellatos scribunt quasi quosdam "terriones", hoc est arandae colendaeque terrae idoneos. 9 Itaque hoc sidus, quod a figura posituraque ipsa, quia simile plaustri videtur, antiqui Graecorum ἅμαξαν dixerunt, nostri quoque veteres a bubus iunctis "septentriones" appellarunt, id est septem stellas, ex quibus quasi iuncti triones figurantur. 10 Praeter hanc' inquit 'opinionem id quoque Varro addit dubitare sese, an propterea magis hae septem stellae "triones" appellatae sint, quia ita sunt sitae, ut ternae stellae proximae quaeque inter sese faciant "trigona", id est triquetras figuras.' 11 Ex his duabus rationibus, quas ille dixit, quod posterius est, subtilius elegantiusque est visum. Intuentibus enim nobis in illud ita propemodum res erat, ut forma esse triquetra videretur.
Gellius HOME

bnf4952.310 bnf13038.32