monumenta.ch > Gellius > 15 > 9 > 8 > 20 > 5 > 10 > 9 > 6 > 18 > 8 > 15 > 2 > 4 > 18 > 20 > 15 > 15 > 3 > 4 > 14 > 15 > 3 > 28 > 4 > 5 > 15 > 15 > 3 > 5 > 23 > 9 > 3 > 8 > 5 > 27 > 3 > 16 > 20
Gellius, Noctes Atticae, 2, XIX 'Rescire' verbum quid sit; et quam habeat veram atque propriam significationem. <<<     >>> XXI Super eo sidere, quod Graeci ἅμαξαν, nos 'septentriones' vocamus; ac de utriusque vocabuli ratione et origine.

Gellius, Noctes Atticae, 2, Caput XX Quae volgo dicuntur 'vivaria', id vocabulum veteres non dixisse; et quid pro eo P. Scipio in oratione ad populum, quid postea M. Varro in libris de re rustica dixerit.

1 'Vivaria', quae nunc dicuntur saepta quaedam loca, in quibus ferae vivae pascuntur, M. Varro in libro de re rustica III. dicit 'leporaria' appellari. 2 Verba Varronis subieci: 'Villaticae pastionis genera sunt tria, ornithones, leporaria, <piscinae. Nunc ornithonas dico omnium alitum, quae intra parietes villae solent pasci. Leporaria> te accipere volo, non ea, quae tritavi nostri dicebant, ubi soli lepores sint, sed omnia saepta, adficta villae quae sunt et habent inclusa animalia, quae pascuntur.' 3 Is item infra eodem in libro ita scribit: 'Cum emisti fundum Tusculanum a M. Pisone, in leporario apri multi fuere.' 4 'Vivaria' autem quae nunc vulgus dicit, quos παραδείσους Graeci appellant, quae 'leporaria' Varro dicit, haut usquam memini apud vetustiores scriptum. 5 Sed quod apud Scipionem omnium aetatis suae purissime locutum legimus 'roboraria', aliquot Romae doctos viros dicere audivi id significare, quod nos 'vivaria' dicimus, appellataque esse a tabulis roboreis, quibus saepta essent; quod genus saeptorum vidimus in Italia locis plerisque. 6 Verba ex oratione eius contra Claudium Asellum quinta haec sunt: 'Ubi agros optime cultos atque villas expolitissimas vidisset, in his regionibus excelsissimo loco grumam statuere aiebat; inde corrigere viam, aliis per vineas medias, aliis per roborarium atque piscinam, aliis per villam.' 7 Lacus vero aut stagna piscibus vivis coercendis clausa suo atque proprio nomine 'piscinas' nominaverunt. 8 'Apiaria' quoque vulgus dicit loca, in quibus siti sunt alvei apum; sed neminem ferme, qui incorrupte locuti sunt, aut scripsisse memini aut dixisse. 9 M. autem Varro in libro de re rustica tertio: 'Melissonas' inquit 'ita facere oportet, quae quidam "mellaria" appellant.' Sed hoc verbum, quo Varro usus est, Graecum est; nam μελισσῶνες ita dicuntur, ut ἀμπελῶνες et δαφνῶνες.
Gellius HOME

bnf4952.310 bnf13038.32