monumenta.ch > Gellius > 14 > 17 > 11 > 25 > 14 > 13 > 12 > 22 > 21 > 19
Gellius, Noctes Atticae, 2, XVIII Quod Phaedon Socraticus servus fuit; quodque item alii complusculi servitutem servierunt. <<<     >>> XX Quae volgo dicuntur 'vivaria', id vocabulum veteres non dixisse; et quid pro eo P. Scipio in oratione ad populum, quid postea M. Varro in libris de re rustica dixerit.

Gellius, Noctes Atticae, 2, Caput XIX 'Rescire' verbum quid sit; et quam habeat veram atque propriam significationem.

1 Verbum 'rescire' observavimus vim habere propriam quandam, non ex communi significatione ceterorum verborum, quibus eadem praepositio imponitur; neque ut 'rescribere', 'relegere', <'restituere'> * * * substituere dicimus, 2 itidem dicimus 'rescire'; nam qui factum aliquod occultius aut inopinatum insperatumque cognoscit, is dicitur proprie 'rescire'. 3 Cur autem in hoc uno verbo 're' particula huius sententiae vim habeat, equidem adhuc quaero. 4 Aliter enim dictum esse 'rescivi' aut 'rescire' apud eos, qui diligenter locuti sunt, nondum invenimus, quam super is rebus, quae aut consulto consilio latuerint aut contra spem opinionemve usu venerint, 5 quamquam ipsum 'scire' de omnibus communiter rebus dicatur vel adversis vel prosperis vel insperatis vel expectatis. 6 Naevius in Triphallo ita scripsit:

si umquam quicquam filium rescivero
argentum amoris causa sumpse mutuum,
extemplo illo te ducam, ubi non despuas.

7 Claudius Quadrigarius in primo annali: 'Ea Lucani ubi resciverunt sibi per fallacias verba data esse.' 8 Item Quadrigarius in eodem libro in re tristi et inopinata verbo isto ita utitur: 'Id ubi rescierunt propinqui obsidum, quos Pontio traditos supra demonstravimus, eorum parentes cum propinquis capillo passo in viam provolarunt.' 9 M. Cato in quarto originum: 'Deinde dictator iubet postridie magistrum equitum arcessi: "mittam te, si vis, cum equitibus". "Sero est", inquit magister equitum "iam rescivere".'
Gellius HOME

bnf4952.310 bnf13038.31

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik