monumenta.ch > Gellius > 10 > 2 > 18 > 12 > > 10 > 15 > 10 > 2 > 14 > 2 > 18 > 19 > 26 > 14 > 19 > 14 > 3 > 14 > 14 > 10 > 2 > 10 > 2 > 2 > > 15 > 14 > 14 > 15 > 11 > 28 > 11 > 16 > 13 > 24 > 15 > 12 > 17 > 11 > 18
Gellius, Noctes Atticae, 2, XVII Cuiusmodi esse naturam quarundam praepositionum M. Cicero animadverterit; disceptatumque ibi super eo ipso, quod Cicero observaverat. <<< >>> XIX 'Rescire' verbum quid sit; et quam habeat veram atque propriam significationem.
Gellius, Noctes Atticae, 2, Caput XVIII Quod Phaedon Socraticus servus fuit; quodque item alii complusculi servitutem servierunt.
1 Phaedon Elidensis ex cohorte illa Socratica fuit Socratique 2 et Platoni per fuit familiaris. Eius nomini Plato librum illum divinum de immortalitate animae dedit. 3 Is Phaedon servus fuit forma atque ingenio liberali et, ut quidam scripserunt, a lenone domino puer ad merendum coactus. 4 Eum Cebes Socraticus hortante Socrate emisse dicitur habuisseque in philosophiae disciplinis. 5 Atque is postea philosophus inlustris fuit, sermonesque eius de Socrate admodum elegantes leguntur. 6 Alii quoque non pauci servi fuerunt, qui post philosophi clari exiterunt. 7 Ex quibus ille Menippus fuit, cuius libros M. Varro in saturis aemulatus est, quas alii 'cynicas', ipse appellat 'Menippeas'. 8 Sed et Theophrasti Peripatetici servus Pompylus et Zenonis Stoici servus, qui Persaeus vocatus est, et Epicuri, cui Mys nomen fuit, philosophi non incelebres vixerunt. 9 Diogenes etiam Cynicus servitutem servivit. Sed is ex libertate in servitutem venum ierat. Quem cum emere vellet Ξενιάδης Κορίνθιος, ecquid artificii novisset, percontatus 'novi' inquit Diogenes 'hominibus liberis imperare'. 10 Tum Ξενιάδης responsum eius demiratus emit et manu emisit filiosque suos ei tradens: 'accipe' inquit 'liberos meos, quibus imperes'. De Epicteto autem philosopho nobili, quod is quoque servus fuit, recentior est memoria, quam ut scribi quasi oblitteratum debuerit.
Gellius HOME
bnf4952.310 bnf13038.31